Latinitas nondum censa

Sergius Solov'ëv

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sergius Solov'ëv
Сергей Соловьёв
Sergius Solov'ëv
Natus 17 Maii 1820
Moscuae
Obiit 16 Octobris 1879
Moscuae

Sergius Michaelis filius Solov'ëv (Russice: Сергей Михайлович Соловьёв, Sergej Michajlovič Solov'ëv; 17 Maii 182016 Octobris 1879) fuit historicus Russicus.

Sergius Solov'ëv natus est 5 Maii (17 Maii Calendarii Gregoriani) anno 1820 in familia sacerdotis. Anno 1842 complevit studium suum in Universitate Moscuensi. Annis 18421844, cum erat magister filiorum unius familiarum nobilium Russicarum, iter in Europam fecit, lectiones historicorum clarorum Francogallicorum et Germanicorum audit. Ab anno 1845 in Universitate Moscuensi scholas de historia Russiae habuit. Anno 1847 factus est professor universitatis illius. Annis 18641870, decanus facultatis historicae et dein, annis 18711877, rector Universitatis Moscuensis erat. Anno 1872 electus est membrum Academiae Scientiarum Petropolitanae. Annis ultimis vitae suae erat praesidens Moscuensis Societatis Historiae et Antiquitatum Russicarum. Obiit 4 Octobris (16 Octobris Calendarii Gregoriani) anno 1879.

Solov'ëv multa opera historica scripsit. Eius magnum opus est Historia Russiae ab temporibus antiquis («История России с древнейших времён»), 29 volumina habens et de historia terrae illius ad annum 1775 narrans.

Fons[recensere | fontem recensere]