Sergius Octavius Laenas Pontianus
E Vicipaedia
Sergius Octavius Laenas Pontianus (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus initio saeculi secundi fuit. Anno 131 consul ordinarius creatus est[1]. Sunt, qui credant[2] Octavium esse nepotem Rubelliae Bassae, quae Tiberium imperatorem maiorem habuit.
Notae [recensere]
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 8, c. 1101
- ↑ John D. Grainger, Nerva and the roman succession crisis of 96-99, Londinii 2003, p. 30
| Antecessores: Quintus Fabius Catullinus et Marcus Flavius Aper |
Consul 131 cum Marco Antonio Rufino |
Successores: Gaius Iunius Serius Augurinus et Gaius Trebius Sergianus |