Sergius Nicolaescu

E Vicipaedia
Wikidata Sergius Nicolaescu
Res apud Vicidata repertae:
Sergius Nicolaescu: imago
Sergius Nicolaescu: imago
Nativitas: 13 Aprilis 1930; Târgu Jiu
Obitus: 3 Ianuarii 2013; Bucaresta
Patria: Romania
Nomen nativum: Sergiu Florin Nicolaescu

Sergius Nicolaescu (natus die 13 Aprilis 1930 in Târgu Jiu, mortuus die 3 Ianuarii 2013 Hilariopoli) actor, scaenarum dispositor et politicus Dacoromanicus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Puer quinque annorum cum parentibus oppidum natale reliquit ad Timisvariam petendam. In Universitate polytechnica Hilariopolitana diploma ingeniariae artis nactus est, antequam in sectione pellicularum documentariarum necnon informationum quotidianarum operam daret pro casa cinematographica ab Alexandro Sahia nominata (Studioul Cinematografic Alexandru Sahia).

Nicolaescu plurimas pelliculas dramaticas historicas criminales fabricavit, inter quas illustrissimae sunt pelliculae praetitulatae Dacii (1966) et Mihai Viteazul (1970). Ter in festivalibus Moscuensibus propositus est, ut ei tribueretur Praemium aureum, nempe: anno 1970 pro opere Mihai Viteazul, anno 1976 pro Osânda et anno 1985 pro Ringul. Summatim inde ab anno 1962 plus quam quinquaginta pelliculas conficiebat.

Rebus novis anticommunisticis anno 1989 peractis - in illis et Sergius Nicolaescu participaverat et in consilium Frontis salvationis nationalis adoptus erat - adiuvabat factionem Frontul Salvării Naționale. Cuius repraesentans pluries in diversis gremiis fuit. Postea membrum Factionis democratiae socialis (PSD) factus est. Sergio Nicolaescu instigante indagationes de eventibus sat obscuris mense Decembri in Romania actis incohabantur. Indagatoribus in initio ipse praefuit. Anno 2004 ab Ioanne Iliescu in consilium nationale Instituti rerum novarum Dacoromanicarum vocatus est. Anno autem 2011 democratiae socalis sese liberavit. Peritoniti laborantem die 28 Decembris 2012 in nosocomio Hilariopolitano ab Elia nuncupato secaverunt, ubi nonnullos dies postea animam efflavit.

Annis 1989, 1990, 1992, 1993 et Festivalia pro Carolo May nominata et in Bad Segeberg (in Slesvicum-Holsatia) celebrata disponebat.

Pelliculae selectae[recensere | fontem recensere]

Moderatoris cinematographici[recensere | fontem recensere]

  • 1966: Dacii
  • 1970: Mihai Viteazul (duabus in partibus)
  • 1971: Der Seewolf / Lupul marilor (series minor, tamquam ordinator assistens)
  • 1972: Cu mîinile curate
  • 1973: Ultimul cartuș
  • 1974: Un comisar acuză
  • 1974: Zwei Jahre Ferien / Deux ans de vacances (series minor, tamquam ordinator assistens)
  • 1975: Nemuritorii
  • 1976: Accident
  • 1976: Osînda
  • 1978: Revanșa
  • 1979: Mihail
  • 1979: Nea Marin miliardar
  • 1981: Duelul
  • 1982: Intîlnirea
  • 1983: Ringul
  • 1984: Ciuleandra
  • 1989: Mircea
  • 1990: Coroana de foc
  • 1996: Punctul zero

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Revoluția. Începutul adevărului, Ed. Topaz, Bucarestae 1995
  • Un senator acuză, v1996 (in editione altera anno 1998)
  • Sergiu Nicolaescu acuză, Bucarestae 1998 (in editione altera sub titulo Un senator acuză)
  • Cartea revoluției române decembrie '89, Editura Ion Cristoiu, Bucarestae 1999
  • Recviem pentru adevăr, Bucarestae 1999
  • Lupta pentru putere. Decembrie '89, Editura All, Bucarestae 2005
  • Destin și film. Destăinuirile unui cineast, Editura Axioma Print, Bucarestae 2009
  • Mămăliga a explodat. Decembrie 1989, Editura Institutului Revoluției Române din decembrie 1989, Bucarestae 2011[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Sergium Nicolaescu spectant.