Seppo Ilmarinen

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sammon taonta (Sampo excusa) ab Akseli Gallen-Kallela picta. Seppo Ilmarinen in media parte picturae.

Seppo Ilmarinen est faber in poesi populari Finniae qui etiam in Kalevala, poemate epico proprio Finniae, invenitur. Partim mortalis, partim autem divinus videtur. In creatione mundi arcum caelestem tali arte excudere fertur ut compages numquam inveniri possint. Etiam inter alia creationes aurorae borealis, aurorae matutinae, ruboris caeli vespertini, ei attribuuntur. Opus gravissimum suum in Kalevala est Sampo, mirabilis machina inexhausta, quae pecunias, frumentum, salem parat. Novam quoque solem et lunam excudere conari traditur, quod autem ut faceret, ei non contingere. In mythologia Finnica, Ilmarinen (etiam nominibus Ilma, Ilmari, Ilmori) est numen caeli et aeris, simillimus Thori, dei tonitrús in mythologia Nordica.


Personae ficticiae Haec stipula ad personam ficticiam spectat. Amplifica, si potes!
Stipula de Finnia Haec stipula ad Finniam spectat. Amplifica, si potes!