Separa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Separa: vici conciliabulum
Separa: ubi commune in regione Lutetiensi sit

Separa[1] seu Savara[2][3] (Francogallice Sèvres) est commune Francicum 22'978 incolarum (anno 2010) praefecturae Altorum Sequanae in regione Insula Francica.

Prope Castellum Versaliense sita Separa sedes est crebrorum conventuum et consociationum, inter alia Bureau International des Poids et Mesures, in quo Chiliogramma exemplare et primum metri exemplar asservantur.

Notissima facta est Separa pactis ibi anno 1920 ictis, quibus Bello Orbis Terrarum Primo confecto ac Imperio Ottomanico delapsa res politicae in Europa austro-orientali Turciaque in ordinem adducerentur: Inter alia pactum est Armenos et Curdos (plebiscito habito) in libertatem dimittendos, Asiae minoris regionem litoralem circa Smyrnam (hodie Izmir) Graeciae, partem austro-occidentalem Italiae, austro-orientalem Franciae et Britanniae Maiori coniungendae fore. Pacta ab Mustapha Cemal Ataturco et „Neoturcis“ non agnita anno 1923 Pacto Lausannensi pro Turcia mutata sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Documenta saec. XII/XIII
  2. Documenta antiquiora
  3. "Savara" (fluvius atque vicus) in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Separa spectant.
Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!