Senatus consultum de Bacchanalibus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Senatus consultum de Bacchanalibus: tabula aenea anno 1640 reperta, nunc in Kunsthistorisches Museum, Vindobonae

Senatus consultum de Bacchanalibus edictum est a Senatu Romano die 7 Octobris 186 a.C.n. ad Bacchanalia reprimenda.

Fons principalis de Bacchanalium coniuratione et de senatus consulto anni 186 a.C.n. (sive 568 a.u.c.) est Livius 29,8—19. Textus senatus consulti in lucem editus est in tabula aenea anno 1640 in vico Tiriolo (in Catacio provincia) effossa, quae nunc Vindobonae (Kunsthistorisches Museum) asservatur.

Inscriptio sub siglo CIL I 581 saepe recognitur.


Textus[recensere | fontem recensere]

  1. [Q] MARCIUS L F S POSTUMIUS L F COS SENATUM CONSOLUERUNT N OCTOB APUD AEDEM
  2. DUELONAI SC ARF M CLAUDI M F L VALERI P F Q MINUCI C F DE BACANALIBUS QUEI FOEDERATEI
  3. ESENT ITA EXDEICENDUM CENSUERE NEIQUIS EORUM BACANAL HABUISE VELET SEI QUES
  4. ESENT QUEI SIBEI DEICERENT NECESUS ESE BACANAL HABERE EEIS UTEI AD PR URBANUM
  5. ROMAM VENIRENT DEQUE EEIS REBUS UBEI EORUM VER[B]A AUDITA ESENT UTEI SENATUS
  6. NOSTER DECERNERET DUM NE MINUS SENATOR[I]BUS C ADESENT [QUOM E]A RES COSOLORETUR
  7. BACAS VIR NEQUIS ADIESE VELET CEIVIS ROMANUS NEVE NOMINUS LATINI NEVE SOCIUM
  8. QUISQUAM NISEI PR URBANUM ADIESENT ISQUE [D]E SENATUOS SENTENTIAD DUM NE
  9. MINUS SENATORIBUS C ADESENT QUOM EA RES COSOLERETUR IOUSISET CE[N]SUERE
  10. SACERDOS NE QUIS VIR ESET MAGISTER NEQUE VIR NEQUE MULIER QUISQUAM ESET
  11. NEVE PECUNIAM QUISQUAM EORUM COMOINE[MH]ABUISE VE[L]ET NEVE MAGISTRATUM
  12. NEVE PRO MAGISTRATU[D] NEQUE VIRUM [NEQUE MUL]IEREM QUISQUAM FECISE VELET
  13. NEVE POST HAC INTER SED CONIOURA [SE NEV]E COMVOVISE NEVE CONSPONDISE
  14. NEVE CONPROMESISE VELET NEVE QUISQUAM FIDEM INTER SED DEDISE VELET
  15. SACRA IN OQOLTOD NE QUISQUAM FECISE VELET NEVE IN POPLICOD NEVE IN
  16. PREIVATOD NEVE EXTRAD URBEM SACRA QUISQUAM FECISE VELET NISEI
  17. PR URBANUM ADIESET ISQUE DE SENATUOS SENTENTIAD DUM NE MINUS
  18. SENATORIBUS C ADESENT QUOM EA RES COSOLERETUR IOUSISET CENSUERE
  19. HOMINES PLOUS V OINVORSEI VIREI ATQUE MULIERES SACRA NE QUISQUAM
  20. FECISE VELET NEVE INTER IBEI VIREI PLOUS DUOBUS MULIERIBUS PLOUS TRIBUS
  21. ARFUISE VELENT NISEI DE PR URBANI SENATUOSQUE SENTENTIAD UTEI SUPRAD
  22. SCRIPTUM EST HAICE UTEI IN CONVENTIONID EXDEICATIS NE MINUS TRINUM
  23. NOUNDINUM SENATUOSQUE SENTENTIAM UTEI SCIENTES ESETIS EORUM
  24. SENTENTIA ITA FUIT SEI QUES ESENT QUEI ARVORSUM EAD FECISENT QUAM SUPRAD
  25. SCRIPTUM EST EEIS REM CAPUTALEM FACIENDAM CENSUERE ATQUE UTEI
  26. HOCE IN TABOLAM AHENAM INCEIDERETIS ITA SENATUS AIQUOM CENSUIT
  27. UTEIQUE EAM FIGIER IOUBEATIS UBI FACILUMED GNOSCIER POTISIT ATQUE
  28. UTEI EA BACANALIA SEI QUA SUNT EXSTRAD QUAM SEI QUID IBEI SACRI EST
  29. ITA UTEI SUPRAD SCRIPTUM EST IN DIEBUS X QUIBUS VOBEIS TABELAI DATAI
  30. ERUNT FACIATIS UTEI DISMOTA SIENT IN AGRO TEURANO


Senatus consultum in primi saeculi a.C.n. modum scribendi versum[1][recensere | fontem recensere]

  1. [Q.] Marcius L. f(ilius), S(purius) Postumius L. f(ilius) co(n)s(ules) senatum consoluerunt N(onis) Octob(ribus), apud aedem
  2. Bellonai. Sc(ribendo) adf(uerunt) M. Claudi(us) M. f(ilius), L. Valeri(us) P. f(ilius), Q. Minuci(us) C. f. f(ilius). De Bacchanalibus qui foederati
  3. essent, ita edicendum censuere: «Nequis eorum [B]acchanal habuisse vellet. siqui
  4. essent, qui sibi dicerent necesse esse Bacchanal habere, ei uti ad pr(aetorem) urbanum
  5. Romam venirent, deque eis rebus, ubei eorum v[e]r[b]a audita essent, uti senatus
  6. noster decerneret, dum ne minus senator[i]bus C adessent, [cum e]a res consuleretur.
  7. Bacchas vir nequis adiisse vellet civis Romanus neve nominis Latini neve sociorum
  8. quisquam, nisi pr(aetorem) urbanum adiissent, isque [d]e senatus sententia, dum ne
  9. minus senatoribus C adessent, cum ea res consuleretur, iussisset. Ce[n]suere.
  10. Sacerdos nequis uir esset. Magister neque uir neque mulier quaequam esset.
  11. neve pecuniam quisquam eorum commune[m h]abuisse vellet. Neve magistratum,
  12. neve pro magistratu, neque virum [neque mul]ierem qui[s]quam fecisse vellet,
  13. neve post hac inter se coniuras[se nev]e convovisse neve conspondisse
  14. neve compromesisse vellet, neve quisquam fidem inter sed dedisse vellet.
  15. Sacra in occulto ne quisquam fecisse vellet. Neve in publico neve in
  16. privato neve extra urbem sacra quisquam fecisse vellet, nisi
  17. pr(aetorem) urbanum adiisset, isque de senatus sententia, dum ne minus
  18. senatoribus C adessent, cum ea res consuleretur, iussisset. Censuere.
  19. Homines plus V universi viri atque mulieres sacra ne quisquam
  20. fecisse vellet, neve interibi viri plus duobus, mulieribus plus tribus
  21. adfuisse vellent, nisi de pr(aetoris) urbani senatusque sententia, uti supra
  22. scriptum est.» Haec uti in contioni edicatis ne minus trinum
  23. nundinum, senatusque sententiam uti scientes essetis, eorum
  24. sententia ita fuit: «Siqui essent, qui adversum ea fecissent, quam supra
  25. scriptum est, eis rem capitalem faciendam censuere». Atque uti
  26. hoc in tabulam ahenam incideretis, ita senatus aequum censuit,
  27. utique eam figi iubeatis, ubi facillime nosci possit; atque
  28. uti ea Bacchanalia, siqua sunt, extra quam siquid ibi sacri est,
  29. (ita ut supra scriptum est)[2] in diebus X, quibus vobis tabelae datae
  30. erunt, faciatis uti dimota sint. In agro Teurano.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Editiones et versiones[recensere | fontem recensere]

  • S. Riccobono et al., edd., Fontes Iuris Romani Antejustiniani (3 voll. Florentiae, 1940-1943) vol. 1 p. 240 (Latine)
  • Allan Chester Johnson et al., edd., Ancient Roman Statutes (Austin: University of Texas Press, 1961) no. 28 (Anglice)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. A. Ernout: Recueil de Textes Latins Archaiques (Galloromanice, Latine). Parisiis: Librairie C. Klincksieck, p. 58–68 (1947)
  2. Ernout haec verba omittit

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • W. T. MacCary, "Patterns of myth, ritual and comedy in Plautus' Casina" in Texas Studies in Literature and Language vol. 15 (1974) pp.. 881-889