Parlamentum Britannicum
E Vicipaedia
Parlamentum Britannicum est Parlamentum Regni Britanniarum; ei potestas summa legium faciendum copiorumque inveniendorum datur. Ei tres membra sunt: regina-in-Parlamento (a quo leges vere aguntur) et duae camera disputati: Camera Parium et Camera Communium. Parlamentum Anglice "Parliament" dicitur, verbum seminis Gallici quod Latine "Sermo" diceretur, quod ab consiliis regalibus aevi medii originem capit.
[recensere] Camerae
In Camera Parium (dicta 'camera altior') disputant "Pares spirituales" (24 episcopi Ecclesiae Anglicae) et "Pares temporales" qui titula nobilitatis ferunt — omnis 'dux' aut 'marchio' aut 'comes' aut 'vicecomes' aut 'baro' est. Pares temporales sedes in camera, ut titula, tenent dum vitas suas. Olim domini veri potentesque erant, qui in medio aevo equites ducebant et castella muniebant; sed multos annos "dominus" titulum solum fuit; olim quoque plurimi pares temporales titula ferebant quod heredes erant maiorum suorum; sed in camera nuper reformata perpauci pares hereditarii manent. Hodie socii plures camerae sunt barones a ministris recentibus reginae creati propter sapientiam.
In Camera Communium (dicta 'camera inferior') disputant socii a civibus omnibus electi. Nomen 'communium' fertur ab verbo Francico communes, "vici", quod socius quisque pro vico oppidove suo locum tenet. Socius quisque sedem tenet tempus breve solum, quinquennium aut brevius — ita saepe eligendi (re-eligendive) sunt socii pro sedibus omnibus. Hodie Camerae huic pars magna potestas est, quod ministri reginae, sequentes morem maiorum, non possunt rem publicam dirigere nisi Camera Communium patitur.
| Haec stipula ad politiam spectat. Amplifica, si potes! |

