Sedecim Factores Personalitatis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen red.svg -5 (maxcorrigenda) Latinitas huius paginae magnopere corrigenda est. Si potes, corrige vel rescribe. Vide {{latinitas}}.

Sedecim Factores Personalitatis, Quaestionario Sedecim Factorum Personalitatis mensurati, a psychologo Raimundo Cattell multivariate derivati sunt.

Structura personalitatis[recensere | fontem recensere]

Ut structura Sedecim Factorum Personalitatis a Raimundo Cattell statuetur, exordium 17 953 vocabulorum compilatio fuit quae, de attributis ad personalitatem pertinentibus, psychologi Allport et Odbert suae investigationi e linguae Anglicae dictionario Websteriano excerpsere.

Haec vocabula classificari possunt in dissimiles categorias quattuor quae sunt: 1) notae aut vocabula consistentem et stabilem moris inclinationem exprimentia; 2) temporales status animi; 3) vocabula referentia ad effectus quem hominis mos aliis habebat et 4) mixta categoria. Raimundus Cattell e prima categoria discessit cui circiter 100 vocabula ad statibus relata addidit. Cum hac selectione ei 4 500 vocabulorum superfuere.

Per dissimiles analyses clusteris haec 4 500 vocabula circiter in 171 congeriebus sive variabilibus congregari posse comprobavit. Postea centum adulti cum his 171 taxati sunt et, eorum datorum analysibus factorialibus factis, 35 bipolaria variabilia surrexere. Postquam haec 35 bipolaria variabilia ad magnum exemplum probativum adultorum e diversissimis multitudinibus provenientium applicarentur ut taxarentur, analysis factorialis duodecim factores ostendit. Similium methodorum serie alii quindecim factores obtenti sunt, qui plerasque mores personalitatis ambitu explicare poterant.

Secunda investigationis phasis constavit ex inveniendis eisdem factoribus cum datis L (vitae) repertis sed nunc cum datis Q (quaestionariorum). Cattell in factoribus inventis cum datis L fundavit.

Ex his sedecim factoribus, duodecim factores cum datorum L eis coincidebant, dum quattuor datorum Q exclusivi erant et datorum L tres in datis quae e quaestionariis proveniebant non iterati sunt. Ergo obtenti sunt duodecim factores communes ambabus methodis.

Hi sedecim factores non omnino independentes sunt quia analyses factoriales perfectae cum eis secundi ordinis factores octo iaciunt. Nihilominus Cattell praedictivam primi ordinis factorum potentiam valde maiorem putat. Inter aliquos secundi ordinis factores exvia-invia aut anxietas essent.

Ibi infra tabula cum sedecim factoribus et cum vocabulis descriptoriis taxationis uniuscuiusque inter parentheses est:

Parva taxatio cum suis descriptoriis verbis Factor primarius Magna taxatio cum descriptoriis verbis
Schizothymia sive Schizia (tacitus, solitarius, criticus, scrupulosus, obiectivus, independens, suspiciosus) Calor
(A)
Affectothymia sive Affectia (sincerus, participativus, calidus, facilis, fidens)
Intellegentia Parva (hebes) Ratiocinium
(B)
Intellegentia Magna (diligens)
Minor Vis Ego (instabilis commotionalis aut multum commotionalis cum deceptus est) Stabilitas commotionalis
(C)
Maior Vis Ego (commotionaliter stabilis et tempestivus, traquillus)
Submissio (docilis, tractabilis, instabilis, modestus) Dominatio-Submissio
(E)
Dominatio (assertivus, aggressivus, obstinatus, validus, tumens)
Desurgentia (serius, taciturnus, pessimista, introspectivus, sollicitus) Alacritas
(F)
Surgentia (alacer, ardens, sociabilis, dynamicus, verbosus)
Minor Vis Superego (incuriosus, normas neglegens, sui indulgens, frivolus) Regularum servatio
(G)
Maior Vis Superego (curiosus, castigator, assiduus, disciplinatus)
Threctia (timidus, susceptibilis, se moderatus) Audacia Socialis
(H)
Parmia (audax, se in periculum dans, sine inhibitionibus, gregarius)
Harria (crudelis, assertivus, realista, sibi sufficiens, independens) Sensibilitas
(I)
Premsia (delicatis, impatiens, imaginativus, anxius, clemens)
Alaxia (fisus, circumstantias adaptans) Vigilantia
(L)
Protensio (suspicax, diffidens, invidus)
Praxernia (gnarus, realista, conventionalis, logicus) Cogitationis Defixio
(M)
Autia (imaginativus, bohemicus, exigens, inconventionalis)
Candor (simplex, authenticus, rudis, spontaneus) Caracter Privatus
(N)
Calliditas (ratiocinans, socialiter habilis, sagax, astutus)
Securitas (sui securus, traquillus) Apprehensio
(O)
Culpabilitas (insecurus, inquietus)
Conservatismus (traditionalis) Neophilia
(Q1)
Radicalismus (liberalis, promptus experientiae)
Adhaerentia circulorum (dependens, sequax) Sui Fiducia
(Q2)
Sui sufficientia (proprias ideas mavult)
Pauca integratio affectuum (indisciplinatus, impulsivus, insociabilis) Perfectionismus
(Q3)
Multum dominium in sui conceptum (moderatus, compulsivus, socialis)
Parva tensio ergica (laxatus, sine deceptione) Tensio
(Q4)
Magna tensio ergica (tensus, cum frustatione)
Adaptatio e libro Psicología de la personalidad: Teoría e investigación, UNED).