Seccovia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Situs Seccoviae in Austria

Seccovia[1] (Theodisce: Seckau) est commune (cum titulo insigni „Marktgemeinde“, i.e. commune mercatus) Styriae 1287 incolarum in circulo Knittelfeld. Seccovia locus remissionis est. Nota est Abbatia Seccoviensis, anno 1140 fundata ut monasterium Canonicorum Regularium Sancti Augustini, anno 1883 iterum condita a Benedictinis. In abbatia est gymnasium monasterii. A 1218-1782 Seccovia erat sedes Dioecesis Graecensis-Seccoviensis.


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. fons nominis: Rituale Seccoviense ad usum Romanum accomodatum, Graeciae, Ferstl, 1789. - Alia nomina Latina: Seconium, Secovia, Sedavia, Sec(c)lavia (Secoviensis, Sekowensis), cf. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) html pdf

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]