Latinitas bona

Sebastianismus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Rex Sebastianus

Sebastianismus (Lusitane Sebastianismo) est opinio secundum quam rex Lusitaniae Sebastianus (natus die 20 Ianuarii 1554; mortuus ut videtur die 4 Augusti 1578) rursus venturus est ad regnum Lusitaniae ad gloriam extollendum atque ad Quintum Imperium mundi constituendum (imperium quidem Christianum et de quo legimus in secundo capite libri biblici Danielis) sub signis monarchiae Lusitanae.

Rex Sebastianus ex omnium oculis evanuit, ut videtur, inter proelium a Lusitanis in Maroco Septentrionali cum exercitu quodam Marocano commissum die 4 mensis Augusti anni 1578. Marocani Lusitanos illo proelio profligaverunt. Cadaver regis Sebastiani numquam fortasse inventum est, quam ob rem ac nonnullis aliis de causis multi post illud proelium rati sunt eum etiam tum vivere. Motum Sebastianisticum inflaverant etiam plurimae prophetiae sutoris cuiusdam Lusitani nomine Bandarrae (nati anno 1500 - mortui anno 1556). Sebastianismus, saeculo XIX ineunte, in Lusitania prope exstinctus erat, sed diutius in Brasilia duravit.