Scriptura Iavica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Abecedarium jawi: tabula e dextera sinistrorsum, et de supra infra legenda est.

Scriptura Iavica[1] (Malayanice توليسن جاوي Tulisan Jawi) est abecedarium Arabicum ad scribendum Malayanice adaptatum. In praesenti Bruneium ea velut suarum officialium scripturarum una utitur, et eius usus limitato? modo per Malaesiam, Indonesiam, Philippinarum Meridiem, Pattaniam (Thailandiae Meridiei), et Singapuram, praesertim religiosis contextibus, porrigitur.

Introductio[recensere | fontem recensere]

Alphabetum Iavicum e saeculis in Nusantara (mundo Malayano) est, cuius evolutio religionis Islamicae adventui arcte conexa est. De abecedario Arabico cum Iavicis aliquibus characteribus propriis essentialiter? agitur.

Iavicum alphabetum est simplicissimorum facillimorumque utendo unum ad scribendum Malayane. Id usum e regni Pasaiensis tempore usque ad sultanatuum Malaccae, Dzohori, Achemi, et Pattaniae tempus saeculo duodevicensimo habuit. Cuius testimonium anni 1303 (anno 702 Calendarii Islamici) inscriptio petrea Terenganuensis (Malayanice: Batu Bersurat Terengganu) est. Iavica scriptura fuit publica in Malayanis civitatibus non foederatis per protectoratum Britannicum. Haec scriptura usum in religione et culturali Malayanica administratione in Terengano, Celantano, Queda, Perle, et Dzohoro nunc habet.

Litterae[recensere | fontem recensere]

Character Segregatus Initialis Medialis Finalis Nomen
ا     alif
ب ba
ت ta
ث tha
ج dzim
ح ha
چ tza
خ kha
د     dal
ذ     dzal
ر     ra
ز     zai
س sin
ش shin
ص sad
ض ﺿ dhad
ط tho
ظ dzo
ع ain
غ ghain
ڠ         nga
ف fa
ڤ pa
ق quaf
ك caf
ڬ         gaf
ل lam
م mim
ن nun
و     vau
ۏ         va
ه ha
ي ya
ڽ         nya

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Casparis, J. G. de. 1975. Indonesian Paleography, praecipue pp. 70–71.
  • Paterson, H. S., et C. O. Blagden. 1924. "An early Malay Inscription from 14th-century Trengganu." Journ. Mal. Br.R.A.S. 2:258–263.
  • Winstedt, R. O. 1962. A History of Malaya, ed. retractata, praecipue p. 40.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]