Scott Joplin

E Vicipaedia
Scott Joplin anno 1907.

Scott Joplin (natus inter Iunium 1867 et Ianuarium 1868; mortuus 1 Aprilis 1917) fuit praeclarus compositor Americanus, praecipue musicae clavilicae, inclutissimus generis musicae ragtime scriptor. Unus late habetur, cum Iosepho Francisco Lamb et Iacobo Scott, ex tribus gravissimis huius generis compositoribus.[1] Plurima quidem eius opera edita sunt "rag." Populi favor et virorum doctorum studium eius musicae aucta sunt post 1973, cum The Sting pellicula eius rag "The Entertainer" prospere adhiberet.

Vita[recensere | fontem recensere]

Scott Joplin House in St Louis, Missouri.

Scott Joplin natus est prope Linden vicum in Texia orientali,[2] Florentiae Givins et Jiles Joplin secundus filius filiorum sex.

Opera[recensere | fontem recensere]

Multa Scott Joplin opera inventa et edita sunt post mortem. Vide Indicem compositionum Scott Joplin.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ragtime, http://www.infoplease.com/ce6/ent/A0859013.html.
  2. Linden Birthplace Texas Music History Online | Artist apud ctmh.its.txstate.edu Texas, "Music History Online": Scott Joplin.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Berlin, Edward A. King of Ragtime: Scott Joplin and His Era. ISBN 0-19-510108-1.
  • Blesh, Rudi. 1981. "Scott Joplin: Black-American Classicist." Praefatio, Scott Joplin Complete Piano Works. New York Public Library.
  • Haskins, James, cum Kathleen Benson. 1978. Doubleday and Company. ISBN 0-385-11155-X.
  • Jasen, David A. 1988. Scott Joplin, Complete Piano Rags. ISBN 0-486-25807-6.
  • Jasen, David A., et Trebor Jay Tichenor. 1978. Rags and Ragtime: A Musical History. Novi Eboraci: Dover Publications. ISBN 0-486-25922-6.

Impressiones et musica edita[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Scott Joplin spectant.