Scipio Burghesius
E Vicipaedia
Scipio Burghesius[1] (Scipione Borghese Caffarelli; Romae die 1 Septembris 1577 natus; die 2 Octobris 1633 mortuus) fuit cardinalis bibliothecarius et archivarius Sanctae Romanae Ecclesiae ab anno 1609 usque ad 1618. Fuit ab anno 1610 usque ad 1612 archiepiscopus Bononiensis.
Suadente avunculo papa Paulo V, Scipio Burghesius ab anno 1606 aedificare iussit suburbanam villam Borgesiam Pincianam; ibi collectiones suas picturarum statuarumque congregavit. Collectionis pars maxima in eadem villa usque hodie manet, unde nuncupatur "Pinacotheca Borgesia"; collectum autem statuarum quarundam anno 1807 Camillus Borghese imperatori Napoleoni vendidit, qui Lutetiam in Museum Lupariense removit.
Vide etiam [recensere]
Notae [recensere]
Nexus externi [recensere]
- Vita (Italiane)
- Curriculum vitae apud Catholic Hierarchy (Anglice)
Archiepiscopi Bononienses ab anno 1612
Gabriel Paleotti • Alfonsus Paleotti• Scipio Borghese Caffarelli • Alexander Ludovisi • Ludovicus Ludovisi•Hieronymus Columna•Nicolaus Albergati-Ludovisi•Hieronymus Boncompagni•Angelus Maria Ranuzzi•Iacobus Boncompagni•Prosperus Lambertini•Vincentius Malvezzi Bonfioli•Andreas Gioannetti•Carolus Oppizzoni•Michael Viale-Prelà•Philippus Maria Guidi•Carolus Ludovicus Morichini•Lucido Maria Parocchi •Franciscus Battaglini•Seraphinus Vannutelli• Dominicus Svampa•Iacobus della Chiesa •Georgius Gusmini•Ioannes Baptista Nasalli Rocca di Corneliano •Iacobus Lercaro •Antonius Poma •Henricus Manfredini•Iacobus Biffi•Carolus Caffarra
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |