Latinitas nondum censa

Schola Superior Archiepiscopi Moeller

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Schola Superior Archiepiscopi Moeller (Moeller High School) est lyceum vel schola secundaria privata, pueris tantum destinata et ecclesiae Catholicae affiliata, in comitatu Hamilton Ohii sita inter vicos suburbanos urbis Cincinnatorum; in quo pago sunt et quattuor alias tales scholas. Schola Moeller condita est anno 1958, pleniter incepta anno 1960. Sententia lycei in his verbis Latinis exprimitur: "Nova bella elegit Dominus."

Ob praemia athletica late celebratur: usque ad annum vicesimum et quartum a schola incepta, septies laureata est in certaminibus pedilusorum civitatis Ohii, quinquies in certaminibus nationalibus; quae victoriae Geraldo Faust gymnasiasta tribuuntur, qui olim pedilusores Universitatis Nostrae Dominae exercitaverat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]