Schola Praeparatoria Scrantoniensis
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. |
Civitas: Civitates Foederatae Americae
Locus: 41°25′6″N 75°39′14″W
Situs: Pennsilvania
Rectio
Origo
Schola Praeparatoria Scrantoniensis (Anglice: Scranton Preparatory School) est privata Ecclesiae Catholicae schola, Scrantoniae in civitate Pennsilvania Civitatum Foederatarum Americae sita, a Societate Iesu anno 1944 condita. Severum praeter studii cursum, in mentibus animisque ut fiant "Homines pro aliis" adducuntur discipuli.
Historia[recensere | fontem recensere]
Ipsa "Prep" anno 1944 condita est, primum schola pueris solis, tum anno 1971 etiam puellis, perito per conflagrationem seminario Silvamaria (Anglice Marywood Seminary). Schola Praeparatoria Scrantoniensis in virtute academica iuncta cum pietate ad Deum patriam humanitatemque fundata est, ut per Socitetatem Iesu traditum est. In praesentia, 850 puellae puerique apud Prep adscribuntur.
Una est Prep ex quadraginta septem scholis secundariis quae hodie a Societate Iesu servantur.
Curriculum[recensere | fontem recensere]
Aluntur discipuli curriculo integro quod linguas antiquas ac hodiernas, historiam ac theologiam, scientias ac mathematicam, litteras ac orationem, artem ac musicam, valetudinem ac technologiam continet. Cursus in theologia annos quattuor percurrit.
Congrediuntur disciplinas praeter academicas discipuli etiam ad tam concepta Ignatiana quam cura personalis, quod rationem formandi hominis habet cuncti. Emphasis etiam in concepto magis Ignatiano ponitur, per quod magis pro aliis vitas agere suas discipuli citantur.
Kairos[recensere | fontem recensere]
Tempus Graeci antiqui nominibus duo denotabant: chronos (Graece: χρόνος) atque kairos (καιρός). Apud Novum Testamentum per nomen kairos signatum est tempus inter quod Deus agit (e.g., Marcum 1:15). Kairos apud Prep tempus inter quod seniores spiritualem faciunt recessum significat. A classibus discipulorum paulis recessus fit, atque a magistris conducitur.
Litterae humaniores[recensere | fontem recensere]
Lingua Latina praecipue colitur. Omnes discipuli inter annum primum secundumque in Latina apud Prep imbuentur. Iunioribus aenioribusque potest fieri lingua etiam Graecorum antiquorum eruditi.
Alumni[recensere | fontem recensere]
- Timothaeus Calpin, ludorum scaenicorum scriptor
- P. J. Carlesimo
- Robertus P. Casey, olim gubernator Pennsilvaniae
- Robertus P. Casey Minor, Senator CFA
- Brian Stann
- Frank Wiercinski