Schola Diei Solis

E Vicipaedia
Schola Diei Solis, Manzanar War Relocation Center. Photographema ab Ansel Adams anno 1943 factum.
Schola Diei Solis in templo Baptisto in Kentukia Civitatum Foederatarum, 1946.
Indi Americani una cum pueris albis in schola Diei Solis. Territorium Indorum (deinde Oclahoma) Civitatum Foederatarum, ca. 1900.

Schola Diei Solis, etiam schola dominicalis et schola sabbati appellata, est institutio ad docendos homines descripta, plerumque pueros, de Christianitate, sic appellata quia plurimae congregationes templorum Christianorum die Solis inter se congrediuntur. Nonnulla communia Ecclesiae Adventistarum Septimi Diei eorum scholas sabbati die Saturni habent.

Scholae Diei Solis primum annis fere 1780/1790 institutae sunt ad educandos pueros laborantes eorum solo die requietis.[1] Notio scholae diebus Soli habiturae propositum fuit Roberti Raikes, editoris Gloucester Journal, in commentario in eius ephemeride scripto moxque a multis clericis sustento. Pueros lectionem, scriptionem, et numerationem atque doctrinam Bibliorum Sacrorum docere petivit.[2]

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bergler, Thomas E. 2012. The Juvenilization of American Christianity. Grand Rapids, Michiganiae: William B. Eerdmans.
  • Boylan, Anne M. 1990. Sunday School: The Formation of an American Institution, 1790-1880.
  • Broadbent, Arnold. 1933. The First 100 Years of the Sunday School Association: 1833-1933. Libellus centenarius. Lindsey Press of the General Assembly of Unitarian and Free Christian Churches.
  • Rowe, Mortimer. 1959. The History of Essex Hall. Londinii: Lindsey Press.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Collins, Louanne (1996). Macclesfield Sunday School 1796-1996. Macclesfield, Cheshire: Macclesfield Museums Trust. ISBN 1-870926-09-9 .
  2. Davies, Stella (1961). History of Macclesfield (Reprint 1976 ed.). Didsbury, Manchester, et Macclesfield: E. J. Morten. pp. 219–225. ISBN 0-85972-034-9 .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicicitatio habet citationes quae ad Schola Diei Solis spectant.

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!