Latinitas bona

Schola Chartarum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aditus bibliothecae in Scholae Chartarum aedificio

Schola Chartarum seu Chartarum Schola (Francogallice École Nationale des Chartes) anno 1821 condita est. Palaeographia, philologia et scientiae ad archivorum bibliothecarumque administrationem pertinentes illic docentur.

Ab anno 1897 in Universitatis Parisiensis (Francogallice: Sorbonne) aedificio sedem suam habet. Permulti scholae alumni illustres fuerunt, inter quos Rogerius Martin du Gard, Franciscus Mauriac (qui nunquam laureatus est) et Georgius Bataille scriptores, nonnulli ministri atque multi e clarissimis rerum gestarum scriptoribus Francicis noti sunt.

Inde ab anno 1839 periodicum ad scholae disciplinas spectantem, titulo Bibliothèque de l'École des chartes, a sodalitate alumnorum divulgatur.

Directores[recensere | fontem recensere]

1847 1848 Antonius Ioannes Letronne
1848 1854 Beniaminus Guérard
1854 1857 Natalis de Wailly
1857 1871 Leo Lacabane
1871 1882 Iulius Quicherat
1882 1916 Paulus Meyer
1916 1930 Mauritius Prou
1930 1954 Clovis Brunel
1954 1970 Petrus Marot
1970 1976 Michael François
1976 1987 Iacobus Monfrin
1987 1993 Emmanuel Poulle
1993 2002 Ivus Maria Bercé
2002 2006 Anita Guerreau-Jalabert
2006 2011 Iacobus Berlioz
2011 - Ioannes Michael Leniaud

Nexus externi[recensere | fontem recensere]