Schnackenburg

E Vicipaedia
Wikidata Schnackenburg
Res apud Vicidata repertae:
Schnackenburg: insigne
Schnackenburg: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°2′12″N 11°34′5″E
Numerus incolarum: 518
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Circulus Lüchow-Dannenberg, Gartow

Geographia

Superficies: 23.76 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Schnackenburg: situs
Schnackenburg: situs
Schnackenburg

Schnackenburg oppidum Saxoniae Inferioris ad Albim flumen situm et pars Circuli Lüchow-Dannenberg est. Ad Schnackenburg etiam vici Gummern Holtorf atque Kapern pertinent. Schnackenburg pars communis generalis Gartow est. Schnackenburg minimum oppidum Saxoniae inferioris est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Iam anno 1219 domini Schnackenburg in actis descripti sunt. Saeculo 14 castellum conditum esse creditur, forsitan in altera ripa Albis situm. Eodem tempore ibi teleoneum fuit. Forsitan castellum inter Bellum tricennale deletum est[1]. Sed Schnackenburg oppidum postea pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Schnackenburg ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris et ab anno 2006 pars Gartow communis generalis est. Anno 1972 vici supra dicti ad Schnackenburg adiuncti sunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Schnackenburg spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!