Schindler's List

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schindler's List
Index Schindler
1993
Moderator:
Stephanus Spielberg
Factor:
{{{Producer}}}
Scriptor:
Thomas Keneally
Stephanus Zaillian
Primi Actores:
Liam Neeson
Ben Kingsley
Radulphus Fiennes
Compositor:
Iohannes Williams
Duratio:
min. 194
Lingua:
Anglica

Schindler's List (Anglice; Latine fere "Index Schindler") est pellicula anno 1993 divulgata cuius moderator cinematographicus Stephanus Spielberg est. Haec pellicula permagni est habita simul ac divulgata et dati sunt huic septem Praemia Academiae.

Synopsis[recensere | fontem recensere]

«Quicumque unam servat vitam, totum servat mundum.»
(Itzhak Stern)

Anno 1939 Anscharius Schindler (Liam Neeson), Germanicus dux cuiusdem fabricae ollarum (Theodisce: Deutsche Emailwaren Fabrik, vel D.E.F.), Cracoviae commodum pervenit cum Iudaei cuncti in partibus praestitutis urbis (Anglice: Ghettos) inducti essent. Schindler fecit ut multi eorum sibi dati sint ad operam in sua fabrica dandam.

Cum commotus esset a sceleribus caedibusque contra Iudaeos inceptis a militibus Nationalis Socialisticaeque Factionis, Anscharius, homo maxime dives sed sui profusus, conatus est multos plurimosque Iudaeos impetrare ad eos servandos a ferocia militum Hitlerianorum, simulans se hos petere ad fabricam augendam. Propter auxilium sui amici Iudaei Isaaci (Itzhak) Stern appellati (Ben Kingsley) Anscharius plurimos milites ducesque castrorum carceralium corrupit et nomina Iudaeorum servandorum scripta sunt in indice (Anglice: List).

Bello confecto Schindler, iam pauperrimus quia omnia sua ad homines emendos et quo modo eos servans dedit, profugere debet: nam publice fassus est socius Nationalis Socialisticaeque Factionis etsi eam Anscharius semper aborruit.

Propter Anscharium Schindler, amplius mille Iudaeorum servati a certa morte sunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]