Sardanapalus moriturus (Delacroix)

E Vicipaedia
Adumbratio.
Eugenii Delacroix "Sardanapalus moriturus."

"Sardanapalus moriturus" (Francogallice La mort de Sardanapale) est tabula anno 1827 ab Eugenio Delacroix picta, hodie apud Museum Lupariense Lutetiae monstrata. Sardanapalum Assyriae regem depingit, qui debellatus sibi mortem inferre statuit post destructionem divitiarum interfectionemque concubinarum. Fabula de morte Sardanapali a Diodoro Siculo in Bibliotheca historica narratur; opus autem pictoris praecipue e ludo scaenico Sardanapalo Georgii Gordon Byron, anno 1821 scripto, demitur. E pictura excitantur et cantata Hectoris Berlioz Sardanapalus, anno 1830 composita, et aliquot opera Francisci Liszt Sardanapale inter annos 1845 et 1852 composita sed nunquam perfecta.

Nexus extern[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Sardanapalum moriturum spectant.