Sanctus Laurentius Scorialensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Monasterium Escurialensis

Sanctus Laurentius Scorialensis [1] aut Escurialensis est monasterium ordinis Sancti Hieronymi ad Matritum situm.

Philippus II, cuius copiae Sanctum Quintinum in Viromandia obsedentes die 10 Augusti, quo Sanctus Laurentius celebratur, anno 1557 copias Francicas vicerant, monasterium huic sancto dicatum ad victoriam commemorandam aedificari iussit. Incepta anno 1563, aedificatio finem habuit anno 1584. In inferiori basilicae parte, quae "Pantheon regum" (Hispanice "Panteón de los Reyes") nominatur, quasi omnes reges Hispaniae, a Carolo V ad Alphonsum XIII, sepulti sunt. Est quoque domus regia, ubi opera clarissimorum pictorum saeculi aurei Hispanici et bibliotheca magna asservantur.

[recensere] Notae

  1. Ulysse Chevalier, Répertoire des sources historiques du Moyen Âge.Topo-bibliographie, Mons Biliardi, 1899, p. 1021
Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis