Sanctus Cyprianus

E Vicipaedia

Sanctus Cyprianus

Sanctus Cyprianus, alias Thascius Caecilius Cyprianus (ca. 200258), fuit episcopus martyrque, et Doctor Ecclesiae.

Index

[recensere] Vita et passio

Natus est in Africa die ignoto ca. annum 200. Primum fuit rhetor Carthagine. Aetate profecto, conversus est Christo; presbyter ordinatus est, dein episcopus Carthaginensis (248 vel 249).

Tempore persecutionum, primum damnatus est exsilio (mense Augusto 257), postea, die 14 Septembris 258, securi feritus.

Haec legitur in Martyrologio Romano (14 Septembris 2001): "Carthagine, passio sancti Cypriani, episcopi, sanctitate et doctrina clarissimi, qui funestissimis temporibus Ecclesiam optime rexit, confessores fidei in aerumnis firmauit et, Valeriano et Gallieno principibus, post durum exsilium, coram frequentissimo populo a proconsule gladio animaduerti iussus martyrium consummauit. eius memoria perendie celebratur."

Vita sua scripta est a diacono Pontio, titulo Vita Cypriani. Sua passionis acta proconsularia authentica servata sunt. (Textus)

[recensere] Opera

Sanctus Cyprianus multos tractus scripsit et litteras, ad Christianismum defendendum et ad fidem Christifidelium tuendam. Usque ad tempus Sancti Augustini, praecipuus erat scriptor ecclesiasticus Latinus. Huius opera, multi lecturi sint.

Prudentius poeta stylum eius celebravit in Peristephanon liber, poema 13:

Punica terra tulit quo splendeat omne quidquid usquam est,
inde domo Cyprianum, sed decus orbis et magistrum.
Est proprius patriae martyr, sed amore et ore noster;
incubat in Libya sanguis, sed ubique lingua pollet,
sola superstes agit de corpore, sola obire nescit,
dum genus esse hominum Christus sinet et vigere mundum.
Dum liber ullus erit, dum scrinia sacra litterarum,
te leget omnis amans Christum, tua, Cypriane, discet.
Spiritus ille Dei, qui fluxerat auctor in prophetas,
fontibus eloquii te caelitus actus irrigavit.

Sanctus Hieronymus scipsit de eo De viris illustribus, 67: Huius ingenii superfluum est indicem texere, cum sole clariora sint eius opera.

[recensere] Cultus

Corpus Sancti Cypriani sepultum est Carthagine, in coemeterio Macrobii Candidiani, via Mappalensium, ubi cultus suus initiatus est die 14 Septembris 258. Pace ecclesiae reddita, ibi exstructa est basilica. "Mensa Cypriani" erecta est in agro Sextii, ubi passus erat.

Festum sancti Cypriani apparet in omnibus calendariis liturgicis antiquissimis. Sanctus Cyprianus memoratur in canone Romano sanctae Missae.

[recensere] Nexus Externi

Instrumenta personalia