Sanctus Constantius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sanctus Constantius
Saint-Coutant
Sanctus Constantius: situs urbis
Sanctus Constantius: situs urbis
Burgus S. Constantii; ecclesia S. Aegidio dicata media imagine videtur
Arms of France (UN variant).svg
Francia
Regio Pictaviensis et Carantoni
Praefectura Utraeque Separae
Arrotundimentum Novioritum
Pagus Lezaium
Numerus incolarum 269
(census anni 2011)
Longitudo et latitudo 0°, 46° 14' bor.
Altitudo inter 124 et 164 m.
Numerus cursualis 79120

Sanctus Constantius (Francogallice Saint-Coutant) est commune incolarum 269 praefecturae utrarumque Separarum et regionis Pictaviensis et Carantoni civitatis Franciae. Nomen Latinum "Sanctus Constantius" in cartulario anni 1162 primum legitur.[1]

Geographia[recensere | fontem recensere]

E fonte Bruneau seu Brunault appellato, iuxta castellum Germain, oritur flumen Diva Meridiana atque inde per communia S. Solinae, Lezaium, Rauranum currens in Clennim effluit.

Via Romana quae a Mediolano Santonum ad Pictavium ("Limonum") tendit inter oppida Brigiosum et Rauranum terras huius communis lineá rectá transivit, vico Crolour tacto.[2]

Incolae et habitationes[recensere | fontem recensere]

Anno 1750 incolebant homines numero 840, anno 1861 numero 899, anno 1901 numero 799, anno 1926 numero 530, anno 1954 numero 438, anno 1982 numero 272 tantum.

Vici parvi satis multi hoc commune constituunt, inter quos:

  • "Burgus" (Le Bourg) ecclesiae S. Aegidii circumdatus. Ibi tenebatur schola primaria cuius aedificium, a Paulo Antonio Mongeaud designatum,[3] hodie in aulam communem accommodatur
  • "L'Anebouyère" (in tabula Cassini "Lasne-Bouillère")[4]
  • "Bourchenin" (olim "Bourgchenin")[5] ubi stat villa rustica saec. XVII aedificata[6]
  • "La Bransle"[7]
  • Crolour (olim "Crolou", "Croloux")[8] ubi mercatus annuus celebrabatur[2]
  • Germain
  • "La Girardière"
  • Huric (olim "Heury, Hurie")[9] ubi schola olim tenebatur cuius aedificium, a Iosepho Lachat designatum,[10] hodie in conciliabulo accommodatur. Ibi etiam stat villa rustica saec. XVII aedificata, nomine La Chevallerie[11]
  • Puy-Richard, ubi olim domus munita stetit, cuius vestigia hodie in silvis celantur, cui nomen saec. XIII "Le Puy" attributum est[12]
  • "Le Souil"
  • "Le Tertre"
  • Verdroux (olim "Verdron")[13]
Crolour. Via Romana mediá imagine surgit
La Girardière
Huric. Villa rustica La Chevallerie ad dextram partem videtur
Le Tertre

Monumenta[recensere | fontem recensere]

Aedificium quod nunc ecclesiam S. Aegidii catholicam reputatur olim fuit prioratus Augustinorum saec. fere XIII aedificatus,[14] inter bella religionis delapidatus et anno 1728 sine tecto repertus, deinde iussu abbatis Clémot restitutus[15] in formam ecclesiae et presbyterii.

Iuxta ecclesiam et coemeterium est locus templi protestantium saec. XIX constructi, architecto Ioanne Baptista Guillaud, aedificatore Petro Melin, hodie deleti.[16]

Castellum de Germain in documento anni 1351 primum reperitur[17] et medio aevo tardiori aedificatum est.[18] Castellum domaniumque eo appertinens res fuerunt iudicii Lutetiae facti, possessore Francisco Le Coq exsule nuper Londinii anno 1719 mortuo.[19] Anno 1778 castellum de Germain partim delapidatum refertur,[20] sed recentius restitutum est.

Iuxta castellum pistrinum saeculo XVI constructum est, nomine Le Moulin de Germain,[21] Divam fluviolum obstans, anno 1800 rotis frumentariis tribus, rota textoria una munitum.[22]

Administratio[recensere | fontem recensere]

Domanium Sancti Constantii anno 1611 sub vicecomitatu Alnensi ordinatum est,[23] sed castellania et iurisdictio Germain sub marchionatu Laval-Lezay.[17] Vicus S. Constantii saeculo XVIII sub senescalcia et electione Pictaviae comprehensus est, paroecia autem sub archipresbyterio Rauranensi. Recentius in pago Lezaiensi et in arrotundimento Novioritensi ordinatus est. Magister civium fuit ab anno 1995 usque ad 2014 Caietanus Mauzé, quo anno officium suscepit Odilia Thellier.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bélisaire Ledain, Dictionnaire topographique du département des Deux-Sèvres. Pictavii, 1902 Textus apud gallica
  • Maurice Poignat, Le Pays mellois (Poitiers: Projet Editions, 1982. ISBN 2-905282-15-0) pp. 264-267

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctum Constantium spectant.