Sanctissimae Trinitatis Vindocinensis Abbatia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Abbatiae frons

Sanctissimae Trinitatis Abbatia Vindocini, olim Carnotum (Vindocini archidiaconatus) nunc Blesensis dioecesis et praefecturae, inter Franciae maiores abbatias Benedictinas reputabatur. Exemptionis statu fruebatur. Extra Vindocinum oppidum inter prata quae Ledo fluvio adiacent sita est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Despectus in abbatiam et campanile Sancti Martini

Saeculo XI, post visionem nocturnam Galfrido comiti Andegavensi et Vindocinensi Agnetique uxori praebitam fundata praediisque maximis dotata est. In pago Vindocinensi agriculturae revolutioni praesidebat, forestae (sive wastinae) vicos ecclesiasque multiplicabat. Ecclesia usque ad Revolutionem Francicam Christi lacrimae particulae possessionem vindicabat. Ex hoc facto abbas Cardinalium Collegii (Sanctae Priscae titulo) sodalis factus est. Abbatium serie Goffridus, Ludovicusque (de Crevant) nominari possunt, et inter monachos XVII saeculo Lucas d'Achéry Claudiusque Martin reperiuntur. Anno 1790 ecclesia in usum cathedralem Ledi et Caris divisionis ab episcopo proposita, Blesensis sancti Solennis aedes, quae dioecesi parvae Ludovici XIV a tempore iam deserviebant, huic fini retentae sunt. Bonis alienatis, fanum, sicut Franciae ecclesiae plerumque maiores, negligitur, sed missae aliquando ibi celebrantur.

De Aedificio[recensere | fontem recensere]

Ecclesia saeculorum anteriorum vestigia plurima servat sed XIV et XV saeculorum principaliter monumentum est. Porticus Ioannis Texier (Belsae dicti) opere anno 1508 inaugurata huius epochae architecturae exemplum praeclarum constituit. Christi Apostolorumque figuras monstrat. Capella Beatae Virginis Mariae fenestram vitream Dominae Nostrae exhibet. Turris magna saeculi XII monumentum est. Cancelli inter navatam chorumque siti artis ferrariae exemplum praeclarum sunt. Palatium abbatiale exercitus usui devotum est. Claustrum saeculo XX ineunte a militibus destructum museum parvum conservat. Manuscripti abbatiae plerumque Vindocini Bibliothecae Municipali servantur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Leseur, Frédéric Lesueur. 1969. Les églises de Loir-et-Cher. Lutetiae, A. et P. Picard.
  • Peigné-Delabourt, ed. 1869. Monasticon Gallicanum.
  • Plat, Abbé Gabriel. 1939. L'église de la Trinité de Vendôme. Lutetiae: Laurens. Conlectio "Petites monographies."
  • de Saint-Venant, Robert. 1969. Dictionnaire du Vendômois, 1912–1917.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]