Ursula Coloniensis

E Vicipaedia
(Redirectum de Sancta Ursula)
Salire ad: navigationem, quaerere
Sancta Ursula, picta a Carolo Crivelli anno 1472

Sancta Ursula Coloniensis saeculo quarto vixisse fertur. Quod autem eiusdem temporis fontes desunt omnesque res vitae eius singulares e legendis hauriri aetatis inferioris necesse est, hodie a pluribus Ursula figura ficticia habetur.

Vita sive Legenda[recensere | fontem recensere]

Secundum legendas mediaevales Ursula e Britannia Minore oriunda saeculo quarto vixit (mortua esse dicitur anno 383). Secundum Legendam auream Ursula, filia Britanniae Minoris regis, Aetherio, filio Angliae regis, qui adhuc est paganus, nubere debet. Ursula tres condiciones fert, quas sponsus accipit: Intra tres annos Aetherius baptizetur; turba decem sociarum et aliarum 11 000 virginum cogatur; communiter Romam peregrinationem faciant.

Navibus Romam vehuntur. Ibi papa (ficticius) Cyriacus et (secundum quasdam legendae versiones) plurimi episcopi cardinalesque peregrinationem subsequuntur. Somnio Ursulae martyrium nuntiatur. Coloniae Agrippinae omnes peregrini ab Hunnis occiduntur, qui urbem oppugnant. Regulus Hunnorum quidem Ursulae amore incensus offert, si sibi nuberet, se vitae eius parsurum. Cum Ursula abnuit, eam sagitta interficit.

Traditio[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Sanctae Ursulae (Coloniae Agrippinae)

Legenda multis versionibus conservata a saeculo nono ad saeculum decimum tertium usque exornata est. Prima attestatio est inscripito saeculi quinti in ecclesiae Sanctae Ursulae (Coloniae Agrippinae) asservata. Num haec inscriptio, quae nec Ursulae nomen nec numerum virginum commemorat, vera sit, in dubio est.

Numerus 11 000 a lectione falsa repetere videtur. In fontibus antiquis tantum undecim virginum mentio fit. Lectio „XI.M.V.“ pro „undecim martyres virgines“ falso „undecim milia virginum“ lecta est.

Saeculo duodecimo numerosa virginum nomina inventa sunt. Ante Coloniae Agrippinae portas cimiterium Romanum repertum ac Ager Ursulanus appellatum est. Ossa effossa 11 000 virginibus ascripta et reliquiae vendita sunt.

Veneratio[recensere | fontem recensere]

Ars[recensere | fontem recensere]

Martyrium Sanctae Ursulae et sociarum (tabula saeculi decimi sexti, Transsilvaniae)

Ursulae attributa iconographica sunt sagitta et navis. Lumina sive candelae socias significare possunt.

Imagines mediaevales Ursulam virgines sub palla custodientem demonstrant.

Vita Sanctae Ursulae saepe ab artificibus efficta est.

Ordines religiosi[recensere | fontem recensere]

Geographica et Heraldica[recensere | fontem recensere]

Memoria[recensere | fontem recensere]

In Calendario regionali pro terris linguae Theodiscae dies 21 Octobris est memoria ad libitum in honorem Sanctae Ursulae, Coloniae Agrippinae autem memoria. E Calendario Romano generali anno 1970 exempta est, quod legendae attestatio non est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Oskar Schade: Die Sage von der Heiligen Ursula und den elftausend Jungfrauen: Ein Beitrag zur Sagenforschung. 3. Ed. Rümpler, Hannoverae 1854 (in interrete)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctam Ursulam spectant.


Sancti Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!