Samuel de Champlain

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Adumbratio scalpturae "Deffaite des Yroquois au Lac de Champlain," in eius Voyages (1613).
A half-length portrait of a man, set against a background that is a red curtain to the left and a landscape scene to the right. The man has medium-length dark hair, with a goatee and a wide mustache that is crooked up at the ends. He is wearing a white shirt with a wide collar, covered by a darker surcoat.
Depictio opinabilis, a Theophilo Hamel (1870), post adumbrationem a Ducornet (d. 1856), post picturam Michaelis Partifelli d'Emery (d. 1650) a Balthasare Moncornet (d. 1668).[1]

Samuel de Champlain (natus Samuel Champlain; 13 Augusti (vel antea) 1574[2][3]25 Decembris 1635), pater Novae Franciae appellatus, fuit navigator, cartographus, adumbrator, miles, explorator, geographus, ethnologus, legatus, et annalium scriptor Francicus. Novam Franciam et Urbs Quebecum die 3 Iulii 1608 condidit. Magni momenti in historia Canadae est quia primam veram litoris tabulam fecit et colonias deducendas curavit.

Champlain adolescens Americamn Septentrionalem anno 1603 sub aegide avunculi Francisci Gravé Du Pont explorare coepit.[4][5] Champlain a 1604 ad 1607 fuit particeps explorationis et colonizationis Portus Regalis Acadiae, primae coloniae Europaeae stabiles ad septentriones Floridae (1605). Tum, anno 1608, coloniam Francicam quae nunc est Urbs Quebecum constituit.[6] Champlain fuit primus Europaeus qui Magnos Lacus exploravit et descripsit, et chartas suorum itinerum relationesque vitae cum indigenis et Francicis qui inter eos habitabant protulit. Coniunctiones cum montanis loci et Innu constituit et deinde cum aliis procul in occidente (Flumen Ottawa, Lacus Nipissing, Sinus Georgianus), Algonquinis, et Huron Wendat, atque auxilium in bellis contra Iroquesios dare constituit.

Rex Ludovicus XIII anno 1620 Champlain explorare desistere, Quebecum redire, et se ad civitatem administrandam dicare iussit.[7] Champlain omnino sed sine nomine rito Gubernator Novae Franciae meruit; titulum proprium ob eius statum non nobilem fortasse possidere non potuit. Societates mercatorias constituit quae bona, praecipue pelles, ad Franciam misit, et auctum Novae Franciae in valle Fluminis Sancti Laurentii usque ad mortem anno 1635 curavit.

Commemoratur Champlain pater Novae Franciae paterque Acadiae. Praeterea, multi loci, viae, et structurae in America Septentrionali boreorientali eius nomen ferunt, vel monumenta suae memoriae dicata habent, quorum notabilissimum est Lacus Champlain, qui finem Novi Eboraci septentrionalis et Montis Viridis varicat, aliquantulum trans finem in Canadam patentem. Anno 1609, expeditionem secundum Flumen Richelieu duxit et lacum longum et angustum inter hodiernos Montis Viridis Montes Virides et hodiernos Novi Eboraci Montes Adirondacos situm exploravit; quem ex se appellavit ut primus Europaeus qui eum in tabulis rettulit et descripsit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Haec opera a Champlain scripta fuisse habentur:

  • Brief Discours des Choses plus remarquables que Sammuel Champlain de Brouage a reconneues aux Indes Occidentalles au voiage qu'il en a faict en icettes en l'année 1599 et en l'année 1601, comme ensuite. Prima editio Francica 1870.
  • Des Sauvages: ou voyage de Samuel Champlain, de Brouages, faite en la France nouvelle l'an 1603. 1604.
  • Voyages de la Nouvelle France. 1632.
  • Traitté de la marine et du devoir d’un bon marinier. 1632.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Morris Bishop, Samuel de Champlain: The Life of Fortitude' (Novi Eboraci: Knopf, 1948), 6-7.
  2. Journal le Soleil, 15 Aprilis 2012, p. 2; Champlain (de), Samuel, documentum renovatum 5 Maii 2012.
  3. Pro explicatione documenti baptismi, vide Discovery of the Baptismal Certificate of Samuel de Champlain, a Janet Rich in Findings of The Champlain Society, documentum renovatum 3 Octobris 2013.
  4. d'Avignon (Davignon), Mathieu (2008) (fr). Champlain et les fondateurs oubliés, les figures du père et le mythe de la fondation.. Urbe Quebeci): Les Presses de l'Université Laval (PUL). pp. 558. ISBN 2-7637-8644-5  
  5. Denis Vaugeois (lors du 133e congrès du comtié des travaux historiques et scientifiques (CTHS) à Québec le 2 juin 2008), Champlain et Dupont Gravé en contexte.
  6. Cum pecunia Petri Dugua, Domini de Mons (primum Acadia, tum Quebecum).
  7. Apud Trudel, Ludovicus fuit duodeviginti annos natus, et Champlain fuit legatus Principis de Condé, viceregis Novae Franciae post 1612.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

       

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Samuelem de Champlain spectant.