Saltriosaurus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
"Saltriosaurus"
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Reptilia
Ordo: Saurischia
Subordo: Theropoda
Infraordo: Carnosauria
Genus: "Saltriosaurus" †
dal Sasso, 2001

Fossile "Saltriosauri"

"Saltriosaurus" (-i, m.) est Dinosaurium Carnosaurium quod Iurassico inferiore (Sinemurensi, abhinc annorum circiter ducentos miliones) in Italia septentrionali habitabat, octo metra longum, tria metra altum, quingentas tonnas pondere. Procerissimus Dinosaurium (carnivorum) Italiae est.

Reliquia (MSNM V3664 appellata) constant ex dentibus et fragmenta costarum dorsalium, scapularum, furculae, umeri, II metacarpalis, phalangis II-1, III-1, III-2, manualis ungualis III, fibulae proximalis, tarsalis distalis III et IV.

Fossile inventum est anno 1996 ab Angelo Zanella in lapicidinis ad oppidum Saltrionem (provincia Baretina Langobardiae), unde nomen capit; hodie in Museo Civili Historiae Naturalis Mediolani conservatur.

"Saltriosaurus" est nomen nudum, id est nomen speciei sine descriptione tributum, datum interim a Christiano dal Sasso palaeontologo.