Saltatio Salomae (Benotius)

E Vicipaedia
"Saltatio Salomae" a Benotio anno 1461/1462 picta

Saltatio Salomae, ea scilicet quae Salome in nataliciis Herodis socri perfecit (secundum evangelia Marci et Matthaei) a Benotio anno 1461/1462 picta est. Ibi cena Herodis et saltatio puellae videntur, insuper ad sinistram partem imaginis decollatio Ioannis Baptistae; imagine ima caput Baptistae iam a Saloma ad matrem datur. Textus Marci sic habet:

Et cum dies opportunus accidisset, quo Herodes natali suo cenam fecit principibus suis et tribunis et primis Galilaeae, cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset, placuit Herodi simulque recumbentibus. Rex ait puellae: "Pete a me, quod vis, et dabo tibi." Et iuravit illi multum: "Quidquid petieris a me, dabo tibi, usque ad dimidium regni mei." Quae cum exisset, dixit matri suae: "Quid petam?" At illa dixit: "Caput Ioannis Baptistae." Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: "Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae." Et contristatus rex, propter iusiurandum et propter recumbentes noluit eam decipere; et statim misso spiculatore rex praecepit afferri caput eius. Et abiens decollavit eum in carcere et attulit caput eius in disco; et dedit illud puellae, et puella dedit illud matri suae (Evangelium secundum Marcum 6.21-28).
"Natalicia Herodis" a Philippo Lippi medio saeculo XV picta (e serie de vita Ioannis Baptistae in ecclesia cathedrali Pratensi confecta)

Tabula hodie apud Pinacothecam Nationalem Vasingtoniae servatur.

Eodem fere tempore hanc rem pinxit Philippus Lippi in serie picturarum muralium de vita Ioannis Baptistae quas in ecclesia cathedrali Pratensi confecit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.