Salome (filia Herodiadis)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Titianus, Salome ferens caput Iohannis Baptistae in lance

.

Salome fuit filia Herodiadis, uxoris Herodis Antipatri; nomen nobis a Flavio Iosepho in Antiquitatibus Iudaicis traditur.

Eadem fuit, sicut plurimi censentur, ac filia Herodiadis (nomine proprio carente) quae in narrationibus evangelicis Marci et Matthaei saltaverit coram Herodem socrum dum natalicia sua celebrat.[1]. Haec res saepissime pictores auctoresque lyricos inspiravit.

Secundum Iosephum Salome, filia Herodiadis et Herodis Philippi I, habebat decem annos cum mater maritum Herodum Philippum I° reliquit ut Herodo Antipae nuberet, fratri primi mariti. Flavius Iosephus mores istius nefas esse secundum leges iudeas fidem facit, sed nescimus sitne adulterium, incestum an legis leviri. Evangelia saltem dicunt Iohannem in carcerem inieci quod mores istius condemnavisset.

Secundum apocrypha "Epistula Herodi ad Pilatum", tradunt mortuam esse in transitu lacus gelu solidi. Glacies enim rupta est et cecidit in aquam usque ad collum. Caput eius separatum est a corpore vi aquae in glacie. Quae fabula videtur imitatio decollationis Iohannis Baptistae.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]