Salinae (Austria)

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Salina (discretiva)

Haellinum cum fluvio Salzach et montibus Dürrnberg, Barmsteine et Untersberg
Francisci Xaverii Gruber sepulchrum et museum

Salinae[1] est urbs Austriae in civitate Salisburgensi et caput districtus Tennengau atque, quod ad res oeconomicas attinet, pro regione semper magni momenti erat.

Salinis per multos annos habitabat Franciscus Xaverius Gruber, qui natalicium carmen notissimum "Sancta nox, placida nox"[2] intitulatum composuit.

Nomen Theodiscum Hallein a verbo Celtico Hall, quod sal significat, derivatur, appellatio Latina Salinae Medio Aevo invenitur salinas loci, i.e. salis fodinas, indicans. Usque ad hunc diem Salinae notae sunt ob salem obtinendum. Praeterea ibi multa Celtarum sepulcra donis locupletibus reperiebantur, quibus vita arsque Celtarum optime illustretur. In altitudine 443 metrorum supra mare sita habet stationem ferriviariam (in linea inter Iuvavum et Wörgl), tribunal districtus, sedem districtus eiusdem nominis et ecclesiam parochialem catholicam saeculi XI apud museum natalicium Francisco Xaverio Gruber dedicatum. Kalendis Ianuariis 2022 incolae 21.353 numerati sunt.

Insuper ibi inveniuntur schola lignariorum educandorum, museum Celtarum, viridarium urbanum, fabrica tegularum. Multa saecula usus salis exercendi fuit et muriae collectae sunt quae ex superioribus plagis Dürrnberg sitis adveniebant. Patet balnea salubria quoque insituta esse.

In septentrione autem habemus braxatorium historicum Kaltenhausen et tribum Oberalm variis cum officinis (marmoris, caementi, vitrei). In oriente vicus Adnet situs est cum lapcidinis. Mons Hoher Göll (2522 m) ad excursiones invitat.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1198 oppidum sub nomine Mühlbach prima mentione gavisum est. Die 3 Octobris 1809 hic Tirolenses Ioachimo Haspinger duce exercitum Francorum, quod Franciscus Iosephus Lefebvre administravit.

Visu digna[recensere | fontem recensere]

  1. Sepulcrum museumque Francisci Xaverii Gruber: Stille Nacht Museum Hallein | Franz Xaver Gruber | Advent | Weihnachten | Weihnachtslied apud www.stillenachthallein.at
  2. Salis fodinae: Faszination Salzwelten apud www.salzwelten.at
  3. Museum Celtarum: Keltenmuseum Hallein apud www.keltenmuseum.at
  4. Urbs vetus
  5. Domus salis coquendi (Colloredo-Sudhaus dicta, quod eam archiepiscopus Salisburgensis Hieronymus de Colloredo anno 1798 construere iussit[3])
  6. Aedificia administrationis salinarum (i.e. salis fodinarum)
  7. Braxatorium (fundatum anno 1475, quod ab anno 1901 sub nomine Kaltenhausen exercetur)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Haellinum spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. alia nomina Latina: Haellinum, Halliola, Hallula; cf. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  2. verba carminis Theodisce, Latine et aliis versionibus [1]
  3. cf. Colloredo-Sudhaus +óÔé¼ÔÇ£ Salzburgwiki apud www.salzburg.com

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!