Salamandridae

E Vicipaedia

Salamandridae sunt familia caudatorum quae ex subfamiliis Salamandrinis et Pleurodelinis constat. Septuaginta quattuor species (quattuor aliis exspectatis) omnem habitant hemisphaeram septentrionalem: Europam, Asiam, Africam septentrionalem, et Americam Septentrionalem. Salamandrini a pleurodelinis distinguuntur quia canalibus costalibus praeter latera corporis carent, et plerumque asperam habent cutem.

Salamandridis fere sunt colorum clarorum discrepantiumque exemplaria. Ei sunt quattuor membra bene evoluta, quattuor digitis in membris superioribus, et plerumque quinque digitis in membris inferioribus praeditae. Inter se a 7 cm ad 30 cm longa variant.[1]

Salamandrae atra et lanzai progenies vivas pariunt, sine statione ranunculi, sed aliae species ova in aqua ponunt. Aliquae pleurodelinae, neotenicae, regignere possunt antequam se omnino per metamorphosin transforment.[1]

Taxinomia[recensere | fontem recensere]

Genera Chioglossa, Lyciasalamandra, Mertensiella, et Salamandra in subfamilia Salamandrinarum ponuntur; reliquae in Pleurodinis.[2]

Familia SALAMANDRIDAE

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Lanza, B., Vanni, S., & Nistri, A. (1998). Cogger, H. G. & Zweifel, R. G.. ed. Encyclopedia of Reptiles and Amphibians. San Diego: Academic Press. pp. 73–74. ISBN 0-12-178560-2 .
  2. http://research.amnh.org/herpetology/amphibia/references.php?id=27224

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks
Vicimedia Communia plura habent quae ad Salamandridas spectant.
Vide "Salamandridas" apud Vicispecies.