Saginatio (informatica)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Saginatio[1] (Anglice spam) est variorum servitiorum illicitum praeconium diversarumque mercium promiscua venditatio atque ostentatio, quae iniussu fiunt per electrogrammata aliosque interretiales nuntios multifariam circummissos.

Saginatio, si programmata viralia celat, etiam cursum interretialem infestare periculoque obicere potest.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vocabula computatralia