Saganacium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Saganaki, lit on fire at the Parthenon Restaurant in Chicago

Saganacium (Neograece σαγανάκι) est ferculum Graecum quod inter gustationes adponi solet.

Apud Graecos solet ex caseo ovino fieri, praesertim caserio vel cephalograbiera, qui frictus infertur. Casei alii aliis oppidis adhibentur, e.g. Arachobae phormaëlla, in Cypro challumium.

In Civitatibus Foederatis saganacium paene semper vino adusto maceratum, ad mensam illatum, magno cum clamore ("Opa!") incenditur. Flammis citro extinctis, saganacium cum pita editur. Haec versio saganacii Graeco Americano Sicagensi Christo Liacurae attribuitur.


Lucunculus Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes!