Saecula obscura (Graecia antiqua)

E Vicipaedia

Saecula obscura sunt tempus historiae Graeciae atque Anatoliae circiter inter annos 1000 et 776 a.C.n.[1]

Graecia[recensere | fontem recensere]

Dicta obscura Graeciae saecula coeperunt circa 1200 a.C.n. cum multae urbes culturae Mycenaeae everterentur (e.g. Pylos, Mycenae, Thebae, Tiryns) evanesceretque institutum palatiorum Mycenaeorum. Durabat usque ad tempora dicta orientalia ex anno fere 750 a.C.n. Nomen obscurorum saeculorum ei attributum est quod praeter quadam figlina quasi nulla relicta recepimus. Cum Graeci prius iam litteris uterentur post eversionem culturae Mycenaeae per aliquot saecula scripturae ignavi videntur fuisse. Tamen his in saeculis aetas quae dicitur classica iam concepta parataque est. Effossionibus recentibus tempus aetatis obscurae multo dilucidius nobis patet. Quod de saeculo duodecimo ad saeculum octavum nunc plura scimus verbum aetatis obscurae recte solum ad saecula decimum et nonum describendum adhiberi licet.

Saecula 12 et 11 a.C.n.[recensere | fontem recensere]

Indagatores hodierni intellexerunt culturam Mycenaeam tumultus circa annum 1200 a.C.n. ortos etiam 150 fere annos supervixisse. Ex initio saeculi duodecimi a.C.n. multa oppida et palatia Mycenaeae culturae deleta sunt, posthac etiam mercatura valde deminuta est, quae adhuc a principibus (Wanax) suscipebatur. Etsi hae mutationes civitates Mycenaeas valde perturbaverunt urbes eorum iacturas nihilominus sustinuisse videtur, quod ex multis oppidis paulo post renovatis cognoscimus. Mercatores porro magna per intervalla negotiabant. Urbis Tiryns superior pars partim restructa est intraque parietes veteris palatii novum aedificium exstructum est, quod picturis opulenter ornatum est ubique iterum ordines nobiles vixisse videntur. Alii loci rursum inhabitati esse cessaverunt aut numerus incolarum ibi viventium minutus est. Quod nobilitas cum maxime in regnis administrandis litteris niteretur una cum ministris administrativis extincta est etiam scientiam hoc tempore perditam esse opinatur. Exstant autem vasa navibus pictis adornata, quare commerciam maritimam iam cuiusdam momenti fuisse putatur.

Tractu saeculi undecimi non solum ars figlinaria mutabatur (Figlina protogeometrica), sed etiam mores sepulturae profunde commutati sunt. Praeterea circa annum 1050 a.C.n. migrationem Doricam coepisse atque cultum Iovis, cuius exordium fabulae causa nonnullarum cladium dicunt, ortum esse existimatur.

A saeculo 12 usque ad 9 a.C.n.[recensere | fontem recensere]

De sequentibus annis perpaucum nobis notum est. Quorundam vasorum huius temporis inventorum causa indagatores aetati nomen Aetatis Protogeometricae imposuerunt (usque 900 a.C.n.), saecula ab anno 900 usque 700 a.C.n. igitur Aetas Geometrica nuncupantur. Figlina effossa omnino paene in sepulcris inventa sunt, cuius rei oppidum nomine Nichoria in Messenia sita exemplo est, parvus vicus rectangulorum aedificiorum. Templa huius temporis rotunda vel apsidea putatur. Omnino constat hoc tempus opulentia caruisse. Cum homines aetate culturae Mycenaeae imprimis agriculturae se dedissent nunc frequentius venationi atque rebus pecuariis studebant. Quamvis iam rarum atque pretiosum esset eodem tempore etiam saepius ferro utebatur.

Saecula 9 et 8 a.C.n.[recensere | fontem recensere]

Licet incolae Euboeae insulae saeculo iam decimum creverint opes augentes in Graecia incrementum divitiarum solum ex 8. saeculo invenimus cum . Simul coepit colonizatio Graeca exterarum terrarum et ubique in Graecia opulentioria templa exstructa sunt. Opera eodem tempore a Homero atque Hesiodo perfecta paulo post latissime in mundo Graeco divulgata sunt scripturae nuper reinventae gratia.

Post institutionem civitatium (Graece poleis) complures constitutiones conscriptae sunt. Quo facto opes et artes Graeciae magis magisque florere coeperunt. Erant loci imprimis mercaturae dediti, e.g regnum Citium et urbes Syriae, qui iam saeculo octavo in mercatura Graeca provehenda magni momenti fuerunt. Saeculo iam 9. Graeci merces cum Phoenicibus commutare coeperunt, a quibus etiam Alphabetum accepisse putantur.

Anatolia[recensere | fontem recensere]

Obscura saecula Anatolica eadem tempora denotat atque in Graecia (ca. 1200–750 a.C.n.). Nominata sunt ab indagatore Turcico Ekrem Akurgal. Cum quasi nulla spoliae aut fragmenta scripta illius aetatis nobis tradita sint praeter orientalem partem Anatoliae ac oras coloniis Graecis locupletas pauca certe cernere possumus.

Post eversionem imperii Hetthaeorum, cuius finem adhuc non liquet cum recentissima fragmenta scripta aliquot annos ante expugnationem urbis capitalis Hattusa confecta sint, saecula obscura initium ceperunt. Commune autem opinatur querela de iure successionis ultimi regis Suppiluliumae II, onerosa bella assidue suscepta, demum famem ca. 1200 a.C.n. in tota Asia Minore orta vires imperii graviter fatigavisse. Eodem tempore urbs Syrica magni momenti in mercaturis faciendis nomine Ugarit a dictis Gentibus Maritimis expugnata est, quae etiam in Cyprum impetus faciebant. Gens Philistaeorum in Palaestina consedit. Tamen adhuc incertum est externesne an internas causas lapsus totius Anatoliae fuisse.

Saeculo duodecimo a.C.n., Cascaei ex septentrione Asiae Minoris in orientem paeinsulae migraverunt. Simul gentes Phrygicae ex Troadem regiones medias Asiae Minoris penetraverunt, etsi dispera regna Hetthaetica usque ad octavum et septimum saeculum a.C.n. permanebant.

Urbes mediae Anatoliae aut desertae sund aut verisimiliter a Phrygiis aut Cascaeis duodecimo saeculo a.C.n. reconditae (Hattusa, Gordium). Architektur und Keramik der Neubesiedlungen sind grundverschieden gegenüber der hethitischen. Die Keramik ist handgemacht, die Gebäude sind klein und schlicht. Circa ex dimidia parte octavi saeculi Phrygii Anatoliam in potestatem suam redegisse videntur. De temporibus ex fere anno 750 a.C.n. iterum multa relicta atque spoliae inventae sunt, obscura saecula in Anatolia cessaverunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Oxford Classical Dictionary, s.v. "Greece (prehistory and history)", p. 649.