Sebatum

E Vicipaedia
(Redirectum de Saebatum)
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Sebatum (discretiva)

Mansio Sebati
Necropolis Sebati

Sebatum (-i, n.) (alia nomina: Saebatum, Saevatium) (Italiane: Sebato) fuit urbs antiqua in Noricum, privincia romana; hodie est locus archaeologicus ac vicus Italiae in Municipio Sancti Laurentii Saevatiensis, in Regione Tridentino-Alta Athesia/Tirole Meridionali et in Provincia Libera Bauzanensi (Alta Athesia/Tirolis Meridionalis) situm. Incolae Saevates vel Saevatiensis appellatae sunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Saebatum fuit oppidum Romanum in regione quae nostra aetate ad Tirolum Meridionalem pertinet. Nostra aetate ibi est oppidum Sancti Laurentii. Parochia Sancti Laurentii est veterrima Tiroli et orta est Sebati in oppido Romano. Prope arcem vulgo Sonnenburg appellatum milliarium Romanum inventum est cuius simulacrum prope arcem collocatum est. Archetypum lapis in museo Aeni Pontis est.

Ante Romanos oppidum Saevatium fuit, qui Saevates ibi habitabant. Sebati mentio facta est in Itinerario provinciarum Antonini Augusti. Ad provinciam Noricam pertinebat.

Post Romanos Raeti remanebant et Christiani Raeti oppidum Sancto Laurentio dedicaverunt. tum Bavari venibant.

Fine imperii Romani facta Germanis appropinquantibus oppidani Raetici oppidum primum in collem vicinum, ubi hodie circumitio archaeologica est, tum in rupem vulgo Lothen appellatam, ubi praesidio arcem aedificaverunt, moverunt.

Temporibus mediaevalibus apud Sebatum duo arces erant nomine Sonnenburg et Michaelis. Lingua Germanica nostra Sonnenburg solis arcem dicere vult sed revera verbum vetus Suehneburg fuit, quod arcem piacularem dicit.

Comes mediaevalis arcem Sonnenburg monachis dedit, quae monachae Benedictinae hac ab arce omnem regionem regnabant exempli gratia Abbatiae vallem, ubi etiam oppidum Corvaria situm est.

Nunc in „arce piaculare" sive Sonnenburg deversorium est.

Museum[recensere | fontem recensere]

Antiquarium museum rerum veterum est.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sebatum spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • G. Alföldy, Noricum, London 1974.
  • R. Constantini, Sebatum, «L'erma» di Bretschneider, Supplemento XII, Roma 2002.
  • R. Lunz, Archäologie Südtirols, Archäologisch-historische Forschungen in Tirol,7 , Calliano 1981
  • R. Lunz, Ur- und Frühgeschichte des Brixner Raums,Archäologisch-historische Forschungen in Tirol,9, Calliano 1994

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!