Sacramentarium Gelasianum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Paginae duae e sacramentario Gelasiano Vaticano (Vat. Reg. Lat. 316)
Pagina prima sacramentarii Gellonensis (BNF Lat. 12048)

Sacramentarium Gelasianum est collectaneum liturgicum Ecclesiae Christianae, ad Eucharistiam toto anno celebrandam exscriptum, saeculo VIII ineunte in Francia compositum. Textus olim falso papae Gelasio I attributus, re vera e liturgiis paulo anterioribus Romana et Gallicana congessus est. Ab anno 785-786 desuetum est, quo tempore papa Gregorius I regi Carolo novum sacramentarium q.d. Hadrianum mandavit.

Huius textus servantur libri manu scripti nonnulli, quorum veterrimus in Bibliotheca Vaticana servatur, olim a regina Christina Sueciae possessa, siglo Vat. Reginensis Lat. 316 recognitus. Alter a Guillelmo Gellonensi in abbatia a se condita repositus hodie in Bibliotheca Nationali Francica (agnomine sacramentarii Gellonensis) iacet.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Sacramentarium Ecclesiæ Catholicæ, a sacramentary designed to incorporate the contents of all the sacramentaries previous to the 16th century. Londinii: Masters, 1857 (Textus apud Google Books)
  • J. M. Neale, ed., The ancient liturgies of the Gallican Church, now first collected. Burntisland: Pitsligo Press, 1855 (Textus apud Google Books)
  • Henry Austin Wilson, ed., The Gelasian Sacramentary: Liber Sacramentorum Romanae Ecclesiae. Oxonii: Clarendon Press, 1894

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sacramentarium Gelasianum spectant.