Ruth St. Denis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ruth Saint Denis
Ruth Saint Denis
Ruth Saint Denis 1910.
Nata 20 Ianuarii 1879
Novarcum
Obiit 21 Iulii 1968
Ruscisilva

Ruth Saint Denis (nata Ruth Saint Dennis die 20 Ianuarii 1879 Novarci/Nova Caesarea, mortua 21 Iulii 1968 Ruscisilvae) saltatrix, choreographica atque paedagoga Americana erat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Nata in fundo parvao Novae Caesareae Ruth a matre saltando erudita est. Ab anno 1894 coram publico - initio parvo - saltavit. Anno 1904 deos Aegypti, praesertim Isiden cognovit et modo Aegyptico et orientali saltare coepit, quo postea celeberrima facta est. Ab anno 1905 sola se publico praebuit. Primum spectaculum Radha nominatum est. Quod fabulam Krishnae mortalem puellam amantem rettulit. Anno 1911 saltatorem Ted Shawn (1891 - 1972) cognovit, quocum saltationes orientales praebebat.

Ruth St. Denis una cum Ted Shawn vestibus orientalibus velati.

Die 12 Decembris 1912 spectaculum saltandi Egypta in urbe Novo Eboraco prima in scaenam missum est. Anno 1914 St. Denis Shawn nupsit et postero anno scholam saltationis (Denishawn School of Dancing and Related Arts) aperuit. Inter discipulos et Martha Graham postea celeberrima erat. Etiam societates cinematographicae Ruscisilvae actores actricesque in hanc scholam mittebant. Anno 1916 choreographiam fecit pelliculae Intolerance moderatoris cinematographici David Wark Griffith. Anno 1925/26 iter magnum per Orientem fecit. Anno 1939 autobiograhiam composuit. Anno 1940 schola dissoluta erat. Sed Ruth coram publico saltare perrexit, 1942 Ruscisilvam movit. Anno 1966 ultimo saltavit in spectaculo publico.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1932, Lotus light. Poems, Houghton Mifflin, Novum Eboracum.
  • 1905, Radha. An East Indian idyl, a Hindoo play in one act without words, Novum Eboracum.
  • 1939, Unfinished life. An autobiography, Dance Horizons, Novum Eboracum.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ruth St. Denis spectant.