Rudolphus Jahn

Latinitas bona
E Vicipaedia
Rudolphus Jahn (ad laevam) anno 1953

Rudolphus (vulgo: Rudolf) Iahn (natus 4 Novembris 1906 apud Paunsdorf Lipsiam, mortuus 30 Septembris 1990) vir publicus Rei publicae Democraticae Germanicae (RDG) et sodalis SED fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater Jahn opifex metallicus fuit. Ipse schola finita annis 1921 - 1925 tirocinium fabris fecit. Iam iis annis factioni communistae et collegio opificum sodalis factus est. Annis 1924 - 1928 per varia regna Europae migravit, cum in Germania perduellionis accusaretur.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1929 Moscoviam iit, ut in universitate pugnam revolutionariam edisceret. In Germaniam reversus iterum factioni communistae favebat. Anno 1933, cum Nazistae rerum potiti sunt, Jahn iterumiterumque in carcerem missus est et anno 1939 ad finem Belli Orbis Terrarum II in Castra carceralia Buchenwald. E castris liberatus Lipsiam rediit et iterum pro communistae factione et collegio opificum laboravit. Anno 1948 in Brandenburgum terram missus est et ibi collegium opificum rexit. Mense DEcembri anni 1949 successor Caroli Steinhoff praeses ministrorum Brandenburgi electus est. Praeterea annis 1949 - 1954 legatus camaerae populi, parlamenti Reipublicae Democratica Germaniae, fuit. Mense Iulio 1952, cum terrae foederales in Germania Orientali dissolutae essent, Jahn praeses consilii pagi Dresdae factus est et eum honorem ad usque 1958 tenuit. Tum tirocinium legatorum absolvit et annis 1959 - 1963 legatus RDG in Bulgaria fuit. Tum Berolini in administerio rerum externarum laboravit. Anno 1968 a vita publica se recessit. Paucis diebus antequam RDG dissoluta est, Jahn mortuus est.

Praesides Ministrorum Brandenburgi
Insigne Brandenburgi
Insigne Brandenburgi

annis 1945 - 1952

Carolus Steinhoff | Rudolphus Jahn |

ab anno 1990

Manfredus Stolpe | Matthias Platzeck | Dietmarius Woidke