Rubellius Plautus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Rubellius Plautus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 62) fuit senator Romanus. Pater eius Gaius Rubellius Blandus erat, mater Iulia Livia, filia Drusi Iulii Caesaris. Uxorem duxit filiam Lucii Antistii Veteris,Antistiam Polittam, ex qua liberos habuit[1]. Ita familiaris domus Caesarum fuit. Agrippina mater Neronis imperatoris anno 55 eum movisse dicitur, ut rebus novis studeret. Nero idcirco Rubellium timebat et anno 60 Rubellium in Asiam removit. Anno 62 Nero eum necari iussit[2]. Rubellii interitus etiam amicis ut Quinto Marcio Barea Sorano perniciei fuit. Tacitus de Rubellio iudicavit: "... et omnium ore Rubellius Plautus celebratur, cui nobilitas per matrem ex Iulia familia. ipse placita maiorum colebat, habitu severo, casta et secreta domo, quantoque metu occultior, tanto plus famae adeptus"[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales, XIV 59,1
  2. Octavia 437-438 et 464-469
  3. Tacitus, Annales, XIV 22,1