Rosheim

E Vicipaedia
Rosheim: municipium

Rosheim (Germanice ) est commune 5312 incolarum (anno 2020) praefecturae Rheni Inferioris et ab anno 2021 Communitatis Europaeae Alsatiae in regione orientali olim Alsatia et a die 1 Ianuarii 2016 Alsatia Campania Arduenna et Lotharingia et nunc ex plebiscito Grand Est vocata.

Historica[recensere | fontem recensere]

Rosheim fuit urbs imperialis Imperii Romani Sacri. Anno 1354 ad res suas tuendas urbs imperialis libera Rosheim in foedus decapolim dictum cum novem aliis Alsatiae urbibus ingressa est. Ex illibus urbibus minima erat Rosheim. Etiam post Pacem Westphalicam (1648) decapolis Francogallorum regi restitit atque fidem erga imperatores servavit. Sed postquam die 5 ianuarii 1675 Thuringhemiano proelio marescalcus Francicus Turenne exercitum Imperii Germanici ab Electore Magno ductum vicit, Noviomagense pactum (1679) Francorum dicionem in Alsatia confirmavit. Anno 1679 decapolis dissoluta est.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Rosheim spectant.

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!