Rosa Anna Benzi

E Vicipaedia
Wikidata Rosa Anna Benzi
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 10 Maii 1948; Murbellus
Obitus: 4 Februarii 1991; Genua
Patria: Italia

Rosa Anna Benzi (vulgo Rosanna Benzi - Murbelli die 10 Maii 1948 nata; mortua Genuae die 4 Februarii 1991) fuit scriptrix Italica hoc potissimum nota, quod XXVIII fere annos (id est inde ab anno 1962 usque ad mortem) in pulmone chalybeio, qui dicitur, -vel machina respiratoria cylindrata- ampli nosocomii Genuensis a Sancto Martino nomen trahentis quadam saeva poliomyelitidis forma laborans iacuit. Per sua scripta et actiones sociales iura praesertim invalidorum animose defendit. Librum -inter alia- scripsit anno 1984 editum qui inscribitur Il vizio di vivere (Latine "cacoëthes vivendi") eodemque sub titulo pellicula cinematographica Rosae Annae vitam libere depingens anno 1988 in lucem prodiit. Et commentaria periodica, quae Gli altri (Latine "ceteri homines") inscribebantur, Rosa Anna Benzi condidit eisdemque praefuit.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]