Ronaldus Stuart Thomas

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.

Ronaldus Stuart Thomas (natus die 29 Martii 1913 Cardiffae, mortuus 25 Septembris 2000) fuit poeta et presbyter Cambrensis, qui praesertim Anglice scribebat.


Vita[recensere | fontem recensere]

Cardiffiae natus est. Pater, qui linguam Cambro-Britannicam loquebatur, e pago Ceretico oriundus, rebus nauticis occupatus primo Cardiffiae postea insulae Monae portu laborem exercebat; mater e comitatu Glamorganensi campestri orta hanc linguam nesciebat.

Thomas post studia Collegio Cambriae Septentrionali ad Bangor habita clerici in ecclesia wallicana munus adpetebat. Collegium Sancti Michaelis Landavense frequentabat.

Diaconatu conlato paroechiae Chirk (comitatu Denbighensi) Asaphensi in dioecesi quattuor annos degebat. Opera Kierkegardii versusque Mallarmé meditabatur. Cum tamen presbyter ordinatus esset ministerium pastorale Cambriae partibus ruralibus ambiit.

Curam paroechiae Manafon (comitatu Montisgomeriacensi) eiusdem dioeceseos duodecim annos tenebat. Hic poesias primas scribebat. Naturae asperitas agricultorumque characteres materiem ei praebebant.

Anno 1955 drama composuit quod radiophonicae divulgationis undis diffusum est. Poesiae eius Londinii editae sunt.

Anno 1954 vicariatum Eglwysbach in pago Ceretico (Menevensis doeceseos) accepit. Advenarum linguam Cambro-Britannicam nescientium augmentationem numerosam cum videret indignatione saeva se exprimebat. Nationalistarum circulis adhaerebat. Multis autem post annis acta eorum qui faces ardentes in tuguria remota otii causa ab advenis comprata iecerunt defendere tentatus est.

Anno 1967 ad Aberdaron rectoratum Paeninsula Lagenia sive comitatus Caernarvoniensis parte meridionali (dioeceseos Bangorensis) mutatus est. Poesias semper anglice composuit. Hic tamen duo opera autobiographica lingua Cambro-Brittonica scripsit. Uxor qui hanc linguam nesciebat hic tabulas complures depinxit.

Post secessum Thomas insulae Monae ecclesiis ruralibus quibusdam (inter quas Llanfairynghornwy) deserviebat. Lectiones publicas tenebat sed a vulgo avertebatur.

Opera[recensere | fontem recensere]

Opus Ronaldi Stuart Thomas e plurimis fontibus profluebat. Platonismus cum religione christiana iuxta traditionem anglicanam (gremio materno receptam) concepta permixtus ibi reperitur. Europae septentrionalis philosophia poesiaque Gallica se compenetrant. Observatio naturae personarumque Kilvert, magni poetae anglicani stirpibus Cambrensibus orti (Vaughan, Herbert, Donne), litterarumque Cambro-britannicarum quindecim saecula vestigia reliquerunt.

Thomas perceptioni de se a Cambrensibus habitae maxime influebat poetasque inter primos Britannicos coaevos recognoscitur.

Reliquiae litterariae Thomas apud Universitatem Bangorensem, ubi operis eius studia vigent, conservantur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]