Romanus Feillu

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Roman Feillu tuniculam flavam Circuitus Franciae accipit, die 7 Iulii 2008.

Romanus Feillu (natus Castro Dunensi[1] die 16 Aprilis 1984) est birotarius Francicus, properationis peritus, qui pro Manu Agritubel vehit.

Is mense Augusto 2005 se coniunxit Agritubel stationarius (Francice: stagiaire). Anno 2006, vicit Grand Prix Tours et Tour de la Somme. Anno 2007, vicit stationem unam in Circuitu Luxemburgi et iterum in Circuitu de l'Aulne. Eodem anno, primum in Circuitu Franciae vehens, in properationibus ter consistitit inter summos decem competitores; post autem stationem octavam, montanam stationem alteram, certamine se removit. Sero anno, vicit Circuitum Britanniae et Certamen Lutetia–Avaricum.

In tertia Circuitus Franciae statione die 7 Iulii 2008, tuniculam flavam ab Alexandro Valverde abstulit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!