Robertus Pferdmenges

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Robertus Pferdmenges in Dieta Foederali orationem habens

Robertus (Germanice: Robert) Pferdmenges (natus 27 Martii 1880 in urbe Mönchengladbach, mortuus 28 Septembris 1962 Coloniae) argentarius et vir publicus Theodiscus et sodalis CDU erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam maturitatis testimonium acceperat, Pferdmenges tirocinium argentarii fecit et deinde ab anno 1901 in officina Argentariae Theodiscae Londinii operam dedit. Ab anno 1913 Antverpiae in argentaria laboravit et annis 1919 - 1929 Coloniae. Eodem loco ad annum 1953 director argentariae Salomonis Oppenheimer erat. Post Coniurationem 20 Iulii 1944 pro tempore a Nazistis incarceratus est. Anno 1946 praeses camera commercii industriaeque Coloniae erat, sed mox Britanni, qui tum eam partem Germaniae occupaverant, eum deposuerunt. Annis 1951 - 1960 Pferdmenges praeses consociationis aerariarum Germanicarum erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Cum aliis Pferdmenges anno 1945 factionem CDU in Rhenania condidit. Anno 1947 legatus ad senatum terrae Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae electus est. Die 12 Ianuarii 1950 Pferdmenges pro legato Gunthero Sewald legatus Dietae Foederalis Germaniae suffectus est. Sequentibus electionibus iterum creatus usque ad mortem legatus Dietae Foederalis mansit. Fuit amicus Conradi Adenauer.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]