Rioiia

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Rioxa)
Wikidata Rioiia
Res apud Vicidata repertae:
Rioiia: insigne
Rioiia: insigne
Rioiia: vexillum
Rioiia: vexillum
communitas autonoma Hispaniae
Civitas: Hispania
Locus: 42°15′0″N 2°30′0″W
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Hispania
Territoria finitima: Navarra, Castella et Legio, Vasconia, Aragonia

Forma

Area: 5 045 chiliometrum quadratum
Caput: Lucronium

Gestio

Praefectus: Concha Andreu
Consilium: Parliament of La Rioja

Vita

Incolae: 319 796
Sermo publicus: lingua Hispanica
Zona horaria: UTC+1, UTC+2

Commemoratio

Paean: La Rioja anthem

Tabula aut despectus

Rioiia: situs
Rioiia: situs

Rioiia[1] vel Rivogia[2][3] (Hispanice La Rioja) sive Communitas Autonoma Rivogiae est provincia atque Communitas Autonoma Hispaniae Septemtrionalis, ad ripas Hiberi sita. Caput est Lucronium, urbs cum circiter 150 000 incolarum et Septemtrionalis Hispaniae capitis characteribus. Inter alia ponderis municipia Calagurris, Castrum Bilibium, Graccurris, Naiera, Sanctus Dominicus Calceatae et Arenetum sunt. Rioiia internationaliter praeclara est ob vina cum Denominatione Originis quae etiam per Alavae Meridiem et Navarrae Austroccidentem extenditur.

Rivogia Septemtrione Vasconiae (provinciae Alavae), Boreoriente Navarrae, Austroriente Aragoniae (provinciae Caesarugustae) et Occidente Meridieque Castellae et Legioni (provinciis Burgis Soriaeque) finitima est.

Rivogiae patrona Virgo Vallis Venariae (Hispanice Virgen de la Valvanera) est, cuius sanctuarium in montibus Hibericis est. Etiam ponderis monasterium Sanctus Aemilianus Cocullae (Hispanice San Millán de la Cogolla) est, ubi inveniuntur antiquissima scripta et Romanice et Vasconice servata.

Toponymum[recensere | fontem recensere]

Toponymi "Rioiiae" vel "Rivogiae" etymologia difficilis est. Quamobrem variae theses proponuntur:

  • In praesenti Vasconicus terminus Errioxa neologismus esset, e moderna graphia Rioxa, cui additur E propter Vasconicam phoneticae abominationem R in vocabuli principio. Etiam et conectendo cum theoria Vasconicam toponymi originem defendente, esset mera adaptio ad praesentes linguae Vasconicae unificatae normas e praeterita denominatione Herri Oia, Errioxa facta, sed documentatione non firmatur, modo analogo praesentis Erribera in Navarra, ex herri, "populum" significante, et bera, "inferiorem".

Utcumque nulla theoria concludens propter documentorum historicorum inopiam considerari potest.

Historia[recensere | fontem recensere]

Romana reliquia Vareiae (Hispanice Varea) sita.

Usque ad Romanorum adventum saeculo secundo a.C.n., Rioxa a tribus tribubus occupata est quae sunt: Berones, qui in Valle Hiberi inveniebantur; Pellendones, in montanis zonis; et Vascones in aliquibus zonis Rivogiae Inferioris (Hispanice Rioja Baja). Regio a Musulmanis ineunte saeculo octavo capta est.

Rivogianum territorium adversus regna Navarrae et Castellae e saeculo decimo conflixit. Reges Alphonsus VIII Castellae et Sanctius VI Navarrae, postquam indutias Augusto 1176 pacti essent, regem Angliae, Henricum II, arbitrum admisere, cuius Arbitratio, Martio 1177 prolata, Navarram fere totam praesentem Rivogiam, Castellae cessam, amittere dicebat.

Invita hac separatione, vicinitas cum Navarra propitium continuam socioculturalem conexionem servare fecit.

Pridie Kalendas Decembres nova provincia Lucronii creata est, cuius territoria usque ad hunc diem ad provincias Soriae et Burgorum pertinebant, novem partes iudiciarias formantes quae erant: Arenetum, Calagurris, Castrum Bilibium, Cervaria Fluminis Alhamae, Graccurris, Lucronium, Naxăra, Sanctus Dominicus Calceatae et Turricella in Cameris.

Quae uniprovincialis communitas autonoma facta est post Transitionem Democraticam Hispanicam, quia denique in aliam regionem, excepta Castella et Legione aut etiam Vasconia vel Vasco-Navarra velut aliqui defendebant, integrari reiecit. Statutum Autonomiae die 9 Iunii 1982 obsignatum est, et quamobrem ea die et ex eo anno celebrabitur Dies Rivogiae.

Fossilia dinosauriorum[recensere | fontem recensere]

Theropodi ichnites sive fossilizatum vestigium prope Incisum (Hispanice Enciso) inventum.

Per perihodon Cretacei Inferioris, geographica Camerorum (Hispanice Cameros) zona planities inundata erat quae perihodice arifiebat, reliquendis lutulentis zonis ubi dinosauriorum vestigia notabantur cum eam transibant. Interiecto tempore, ea vestigia arifactae et novis sedimentis tectae sunt, quorum pondus inferiores laminas premebat, quod eas solidificare in lapide fecit, millionibus annorum interiectis. Erosio superiores laminas sustulit, visibiliores has lapideas formationes faciens, quod ichnitae sive vestigia fossilizata observari permittit. Rivogia propter harum fodinarum numerum et conservationem excellit, quod, secundum expertos, eam unum palaeontologicorum territoriorum maximi ponderis in mundo facit.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Rivogia et suae septem valles. Pictura Ernesti Reiner.
1. Flumen Hiberus.
2. Portus Piquerarum.
3. Conchae Fari.
4. Cordillera Hiberica.
5. Portus Honcalae.
6. Iugum Cantabricum et Codense.
7. Valles Alhamae.
8. Valles Linarium.
9. Valles Cidacorum.
10. Valles Xuberae.
11. Valles Lezae.
12. Valles Ireguae.
13. Valles Naierellae.
14. Valles Oggae.
15. Valles Tironis.
16. Lucronium.

Cum flumen Hiberus angustum saltum inter Concharum Fari (Hispanice Conchas de Haro) saxa transit, intrat in Rioxam per quam 120 km fluit, antequam suum iter ad Mediterraneum prosequatur. In Conchis Fari fluminis altitudo 445 m est, dum, cum Communitatem relinquit, in Reservatum Naturale Saltuum Hiberi (Hispanice Reserva Natural de los Sotos del Ebro) in Graccurri 260 m est. Flumen igitur rapidissimum per Rivogiam fluit.

Hiberus per Communitatis Septemtrionem transcurrit. Tota dextera ripa quae Meridie habet ad Rioxam pertinet. In laeva ripa solum tria municipia sunt; Brinias, Sanctus Vincentius Subserrae et Abeica (Hispanice Briñas, San Vicente de la Sonsierra et Ábalos, respective), nuncupata Subserra Rivogiana (Hispanice Sonsierra Riojana), quamquam Lucronium, Egon, Alcanadre, Angulus Saltus et Graccurris (Hispanice Logroño, Agoncillo, Alcanadre, Rincón de Soto et Alfaro, repective) etiam territorii municipalis partem in laeva ripa habent. Propter vicinitatem, zona Alăva inter Hiberum et Iugum Cantabricum (Hispanice Ebro et Sierra de Cantabria, respective) Rivogia Alavensis (Hispanice Rioja Alavesa et Vasconice Arabako Errioxa) comprehensa nominatur.

Fluminis Meridie, inter 60 et 40 km distans, Cordillera Hiberica parallela patet, cum altitudinibus oscillantibus inter 1000 et 2000 metrorum super maris aequore. E iugo ortum est versus Septemtrionem, penitus in Rivogiam intrans, Iugum Demandae (Hispanice Sierra de la Demanda), Montem Sanctum Laurentium (Hispanice Monte San Lorenzo) cum eius 2 271 m maximam Rioxanam altitudinem habens.

E montibus septem flumina rapida versus Hiberum descendunt, quamobrem Rioxa "Ea septem vallium" nuncupatur. Nuncupantur ex Oriente in Occidentem Alhama (Hispanice Alhama), Cidaci (Hispanice Cidacos), Leza (Hispanice Leza), Iregua (Hispanice Iregua), Naierella (Hispanice Najerilla), Ogga (Hispanice Oja), Tiro (Hispanice Tirón), etsi Alhamae et Cidacorum fontes Soriani et Naierellae-Neilae Tironisque Burgenses sunt. Aliquando flumen Linares, Alhamae accessio, additur, congregato Tirone cum accessione Ogga.

Civilitas et gubernatio[recensere | fontem recensere]

Antiqui Coenobii Mercedis frontispicium, praesentis Parlamenti Rivogiani sedes.

Cum Transitione Democratica Hispanica, Provincia Lucronii, suam identitatem velut regionem asserens, ad autogubernationis ideam progressa est, et nullum aliud futurum accepit, possibilem unionem cum Communitate Castella et Legione, cum Navarra, cum Vasconia aut cum Aragonia repudians. Namque, die 4 Octobris 1979, buleuterium Lucronii autonomici Rioxae processus initium sollicitavit per articulum 143 Constitutionis Hispanicae. Pridie Idus Decembres eiusdem anni, municipiorum numerus quae se proposito haesere iam duas tertias partes Constitutione requisitas superaverat. Anno 1980 Statutum Autonomiae Rioiiae redigi coepit, a Cohortibus Generabilibus anno 1982 probatum.

De institutis Rivogianis[recensere | fontem recensere]

Rivogia suam autogubernationem per Parlamentum, gubernationem et praesidatum obit:

Symbola Rivogiae[recensere | fontem recensere]

Antiquae Deputationis Provincialis Lucronii vexillum. Officialiter non adoptatum est, sed in usu institutionaliter.

Vexillum Rivogiae[recensere | fontem recensere]

Vexillum ab antiqua deputatione provinciali anno 1979 probatum est et in Statuto Autonomiae anni 1982 apparuit, secundum quod vexillum quattuor horizontalibus eiusdem magnitudinis clavis, colorum rubri, albi, viridis flavique formatur. Praeterea et velut in vexillo nationali, insigne medio in vexillo figurare poterit.

Insigne[recensere | fontem recensere]

Insigne Rivogiae heraldice in articulis sexto septimoque Legis 4/1985 pridie Kalendas Iunias (BOLR nº 64 pridie Nonas Iunias) describitur:

"Insigne Rivogiae, structuraliter, divisum insigne, cum clausa corona regia notatum, est. Dextera in parte, aurea abscedentia, Crux rubra Sancti Iacobi super Monte Laturce elata cum circummissis duabus conchis, colore argenteo malthatis ac rubro delineatis. Laeva in parte, super rubris abscendentiis, aureum castellum trium pinnatarum turrium super nigro massonato ponte equitans, sub quo fluit argenteum flumen. In bordura fulgent tres flores lilii."

Hymnus[recensere | fontem recensere]

Hymnus Rivogiae compositio musicalis La Rioja, scilicet "Rivogia", denominata est, a magistro Elysio Pinedo López. Quamquam temperatio de textu et partitura non est, officialibus in actibus in usu sunt pauca fragmenta adhuc huius compositionis servata, primum anno 1965 canta. Est textus a tunc chronista provinciali Iosepho Maria Lope de Toledo creatus, sed officialis non factus est.

Commarcae[recensere | fontem recensere]

Commarcae Rioiiae.

Communitas Rioiia commarcalizatione caret quae administrativam significationem habeat. Traditionaliter in usu fuit consistens in novem partibus iudicialibus quae in antiquitate erant, correspondentibus ad Castrum Bilibium, Sanctum Dominicum Calceatae, Naieram, Lucronium, Turricellam in Cameris, Calagurrem, Arenetum, Graccurrem et Cervariam Fluminis Alhamae.

Generatim, Rioiia in subregiones tres divisa consideratur, quae Superior, Media et Inferior sunt, secundum fluminis Hiberi cursum, omnes in sua Septemtrionali zona vallis zonam, climatis Mediterranei, et montanam zonam, climatis continentalis, in sua Meridionali zona habentes.

Quia antiquae partes iudiciales Sancti Dominici Viae et Naierae locos in valle ac monte sitos tegebant, et, attenta magna orographica dissimilitudine inter has zonas, earum respectivae montanae zonae (Ezcarayensis et Anguidana) velut commarcas tractari solent. Praeterea traditionalis commarca Turricella in Cameris (usitate simpliciter Cameri nuncupata) in Camerum Novum et Veterem dividitur.

Secundum quod enumerari solent secutae:

Demographia[recensere | fontem recensere]

Rioiia, secundum INE data anni 2010, numerum incolarum 322 415 habet, e quibus 161 884 viri et 160 531 feminae, quod 713 plurimos quam anno 2009 suponit, et spissitudinem incolarum 63,76 incolarum pro km² habet. Est Hispanica Communitas Autonoma cum minimo numero incolarum. Eius caput et urbs cum maximo numero incolarum Lucronium, cum 152 650 hominum, est.

Secundum eadem data, e 174 municipia Communitatis, in 150 plurimi viri quam feminae, in duobus pares viri quam feminae et in 22 plurimae feminae quam viri censentur. Ex his ultimis dissimilitudines parvae sunt, excepto capite ubi inveniuntur 4 868 feminae plus quam viri.

Vide etiam Indicem Communium provinciae Rioiiae.

Municipia Rivogiana cum maximo numero incolarum (census 2008)
Positio Municipium Latine Municipium Hispanice Inc. Positio Municipium Latine Municipium Hispanice Inc. Lucronium
Lucronium
Calagurris
Calagurris
Arnetum
Arenetum
1 Lucronium Logroño 150 071 11 Pradexo Pradejón 3 901
2 Calagurris Calahorra 24 338 12 Angulus Saltus Rincón de Soto 3 710
3 Arenetum Arnedo 14 289 13 Fons Maior Fuenmayor 3 159
4 Castrum Bilibium Haro 12 203 14 Albaida Ireguae Albelda de Iregua 3 098
5 Graccurris Alfaro 9 727 15 Cervaria Fluminis Alhamae Cervera del Río Alhama 2 939
6 Naiera Nájera 8 326 16 Pagus Novus Hiberi Aldeanueva de Ebro 2 774
7 Lardarius Lardero 7 673 17 Navarrete Navarrete 2 750
8 Sanctus Dominicus Calceatae Santo Domingo de la Calzada 6 698 18 Alberite Alberite 2 594
9 Villamediana Ireguae Villamediana de Iregua 6 032 19 Cinissaria Cenicero 2 234
10 Abtole Autol 4 166 18 Pagus Ezcarayensis Ezcaray 2 037

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Castri Bilibii cellarum vinariarum cupae.

PDG pretiis mercatus incrementum expertus est ex Hispaniae incorporatione in Unionem Europaeam, et toti nationi et Rioxae speciatim. Communitas PIB pretiis mercatus anni 1997 ostendebat qui ad 360 713 milliones pesetarum ascendebat ob 245 964 quos anno 1986 ostendebat. Incrementi explicatio in magno PIB incremento perihodo inter 1986 et 1991 radicat, ubi producta est variatio 5,6%, variatio maior quam attacta eadem perihodo Hispaniae, cuius oscillatio 4.6 centesimas attigit. Rivogia igitur hac perihodo productivum nisum maiorem quam tota natio firmat, mores in quibus pergit usque ad praesens.

Flora faunaque[recensere | fontem recensere]

Rioiia 1 centesima Hispaniae superficiei repraesentat et nihilominus circiter 46 centesimae vertebratorum quae Hispania solita commoratione utuntur et 60 centesimae paeninsularium habet. Etiam ibi 21 centesimae endemicorum Paeninsulae Hibericae vertebratorum vivunt. Quorum quinque pisces sunt: Barbus graellsii, Barbus haasi, Achondrostoma arcasii, Cobitis calderoni, et Cobitis paludica. Quoque sunt duo mammalia, Galemys pyrenaicus ac Lepus granatensis, unum amphibium, Discoglossus galganoi, et unum reptile, Chalcides bedriagai.

Regionis prominentia dividitur magnas in zonas duabus: Vallem Hiberi Septemtrione et montem Meridie, mediis cum altitudinibus fere 2000 metrorum medio Austroccidente et 1500 metrorum Austroriente. Sic Mediterraneas floram ac faunam in Valle Hiberi humilibusque in montibus habemus et Centro-Europaei generis altis in Austroccidentalibus montibus; Demandae, Urbionis, Cepullariae et Fageti Sancti Iacobi (Hispanice Demanda, Urbión, Cebollera et Hayedo de Santiago, respective).

Milvus milvus, una ex speciebus in periculo exstinctionis in Rioxa praesens.

Inter Mediterraneas species se ad Hiberi depressionem adaptantes sunt Mauremys leprosa, gekkonida, Chalcides bedriagai, Acanthodactylus erythrurus, Psammodromus hispanicus, et Vipera latastei; inter pisces Aphos porosus et Cobitis paludica in Hibero sunt; nidificantes aves sunt Aquila fasciata, pterocliformis, Pterocles orientalis, Oenanthe leucura, Clamator glandarius, aut Remiz pendulinus; inter mammalia excellunt Suncus etruscus, Pipistrellus kuhlii, Mus spretus, et Microtus duodecimcostatus.

Eae se altioribus in locis constituentes Mediae Europaeae species sunt, inter quas Lissotriton helveticus, Lacerta bilineata, et Vipera aspis intra amphibiorum ac reptilium classes; Perdix perdix, Certhia familiaris, Poecile palustris, et Pyrrhula pyrrhula inter nidificantes aves dum glis glis, Myodes glareolus, et Apodemus flavicollis mammalia repraesentat. Neomys fodiens et Microtus gerbei se in meridionaliori suae zonae parte in Iugo Cantabrico constituunt. Flumen Hiberus Mediae Europaeae originis species etiam accipit, inter quas Squalius cephalus, Parachondrostoma arrigonis, Phoxinus phoxinus, et Barbatula quignardi.

Species periclitatae[recensere | fontem recensere]

In Rioiia sunt duae species in periculo exstinctionis: Milvus milvus, qui ingentem declivitatem ultimis decem annis, praesertim ob veneni actionem, expertus est, et Mustela lutreola, parvum carnivorum ad semiaquaticam vitam adaptum et conveniens fluminibus cum spisso vegetali tegmine.

Inter species periclitatas sunt Aquila fasciata, Circus pygargus, Neophron percnopterus, Aphos porosus, Tetrax tetrax, Pterocles alchata, Pterocles orientalis, Phoenicurus phoenicurus, Galemys pyrenaicus, Austrapotamobius pallipes, et aliquae chiropterorum species (Myotis bechsteinii, Myotis blythii, Myotis emarginatus, Myotis mystacina, Rhinolophus ferrumequinum, Rhinolophus euryale, Nyctalus noctula, Nyctalus lasiopterus, Miniopterus schreibersii, Myotis myotis). De eo quod ad floram attinet, sunt Androsace rioxana, Ribes petraeum, et Prunus lusitanica.

Etiam sunt 174 species (quattuor plantae, unus piscis, octo amphibia, 18 reptilia, 133 aves et decem invertebrata) quibus quamquam non periclitatae sunt opus est periodica earum conservationis status evaluatio.

Vectura[recensere | fontem recensere]

Aëroportus Lucronii-Egonis interior pars.

Rivogia communicata via aëria gratia Aëroportus Lucronii-Egonis (Hispanice Aeropuerto de Logroño-Agoncillo) invenitur.

Per ferriviam itinera versus Matritum, Caesaraugustam, Barcinonem, Valdoletum, Gigiam, Bilbaum, Brigantium Flavium, Vicum Spacorum perfici possunt, quoniam linea inter Castellonem et Mirandam Hibericam regionem ex Oriente in Occidentem transit. Praecipua Communitatis statio Lucronii est.

De viis, Rioiia communicationes vicinis cum regionibus habet, praesertim per autoviam AP-68. Nuper autoviae construuntur, velut Autovia Viae (Hispanice; Autovía del Camino), quae Pompaelonem cum Lucronio conectit et quae in futuro Burgos attinget.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Universitas Rivogiae[recensere | fontem recensere]

Praesidium Universitatis Rivogiae.

Inaugurata anno academico 1992-1993, Universitas Rivogiae unicum centrum educationis superioris in Communitate Autonoma est. Eius sedes Lucronii invenitur. Anno 1992 inaugurata est ex variis collegiis universitariis et scholis quae praesertim ad Studium Generale Civitatis Caesaraugustanae adscripta erant. In praesenti et 26 titulationes officiales et variatum graduum magistralium programma et cursus aestatis et cursus linguae culturaeque Hispanicarum advenis offert. Eius conclavia circiter 7 500 studentium accipiunt, e quibus 1 500 virtuales.

Via Sancti Iacobi[recensere | fontem recensere]

Viae Sancti Iacobi tramites per Europam.

Via Sancti Iacobi magnum pondus per annos his territoriis habuit, trans ea duo itinera ea transcurrunt. "Iter Gallicum", popularissimum, quod, e Runcievalli profectum, Pompaelonem, Stellam, Arcum et iam intra Rioiiam Lucronium et Naieram transit ad veniendum in Sanctum Dominicum Calceatae ubi confluet cum alio itinere "Interiore" sive "Vasconico-Gallico" nucupato, quod e Francia profiscitur et Oeassonem, Andoain, Beraxam, Zalduhondonem, Novam Victoriam, Pueblam Arganzonensem transit et intrat in Rioiiam per Conchas Fari versus Briniam, Castrum Bilibium, Cerraton, Cidamon, Sanctum Torquatum, Bannares et denique versus Sanctum Dominicum Calceatae, probabiliter Viae locum in regionem notissimum, unde usque ad Belfuratum perget versus Compostellam, finito Rioxano traiectu in Grannione.

Municipiorum multa qua Via transcurrit diversoria habent ut peregrini pernoctare possint.

Dialectos Rivogiana[recensere | fontem recensere]

Horti Hiberi (Hispanice Parque del Ebro), Lucronii.

Linguae Hispanicae variatio in Rioiia locuta, cum duabus subdialectis, ea Rivogiae Superioris et ea Rivogiae Inferioris. Vicinis linguis, Aragonica et Vasconica, afficitur. In praesenti dialectos Rivogiana in suorum characterum multis obsolescit et ad aliquas rurales zonas in aliis reducitur. Quoque nuncupatur sic lingua hac in zona fabulata in epocha in qua regio penes Regnum Navarrae erat.

Xota Rivogiana[recensere | fontem recensere]

Xota Rivogiana (Hispanice jota Riojana) cum xota Aragoniensi et Navarra cognatione coniungitur. Cantuum textus populares versus sunt, aliquibus casibus relati ad quotidianas hominum res a quibus compositi sunt. Ab iuvenum turma (Hispanice rondalla) aut aërophonia velut gaita utriculari Rivogiana (Hispanice gaita de bota riojana) aut dulzaina, gaita in Rioiia nuncupata, cani solent.

Mundi Hereditas in Rioiia[recensere | fontem recensere]

Monasterium Sancti Aemiliani Sursum Iacens (Hispanice Monasterio de San Millán de Suso).

Pridie Nonas Decembres 1997 monasteria Sancti Aemiliani Sursum et Deorsum (Hispanice San Millán de Suso et de Yuso, respective) Patrimonium Mundanum ab UNESCO declarata sunt. Ambo in municipio Sancti Aemiliani Cocullae et praeclara sunt quia ibi inventae sunt Glossae Aemilianenses.

Monasterium Sancti Aemiliani Sursum Iacens, antiquissimum, exeunte saeculo VI aedificari coepit ut Sancti Aemiliani, Sancti Felicis Bilibii discipuli, sepulcrum acciperet, dum Monasterium Deorsum Spectans saeculo X ortum est, postea saeculis sexto decimo, septimo decimo, ac duodevicensimo denuo constructum. Ponderis saeculi septimi decimi librorum choralium bibliothecam possidet, velut alias collectiones.

Hoc in monasterio educatus est Gundisalvus de Berceo, linguae Hispanicae poëta.

Gastronomia[recensere | fontem recensere]

Si plus cognoscere vis, vide etiam Gastronomia Rivogiana.
Patatae modo Rivogiano (Hispanice: patatas a la riojana) sive patatae cum tomacina (Hispanice patatas con chorizo).

Typica Rioiiana fercula notissima patatae modo Rivogiano (Hispanice patatas a la riojana) sive patatae cum tomacina (Hispanice patatas con chorizo) et costulae agninae super sarmento (Hispanice chuletillas al sarmiento) sunt, quae crebro in cellis vinariis ac subdiales craticula assae super vitium sarmentorum prunis elaborantur. Sed etiam sunt plurima autochthonica fercula quae in quibusvis regionis popinis degustari possunt. Traditionalis Rioxana coquina consistentibus generatim ferculis formatur, ubi excellunt elixura (Hispanice cocido) et minutalia (Hispanice guisos) et in agriculturalibus Ripae Hiberi productis fundantur, coniunctis cum mactationis (Hispanice: matanza) productis. Mentioni digna mollia (Hispanice migas de `pastor), acetaria porri (Hispanice ensalada de puerro), capsica farta (Hispanice pimientos rellenos), caparrones Anguidani (Hispanice caparrones de Anguiano), phaseoli cum coturnicibus (Hispanice pochas con codornices), gadus modo Rivogiano (Hispanice bacalao a la riojana), imbutata (Hispanice embuchados) et trutta modo Rivogiano (Hispanice trucha a la riojana) sunt. Etiam in hac regione typicae tomacinae et caseus Cameranus (Hispanice queso camerano).

Pira cum vino rubro (Hispanice peras al vino tinto).

Ex horto notandi sunt borago, scolymus et cardunculus, phaseoli, asparagi et agaricus, qui omnes sunt plurimorum traditionalium praeceptorum basis, sicut menestrae (Hispanice menestra), quibus frui possunt praesertim in Rivogia Inferiore et definitius in Calagurre, ubi quotannis celebrantur magis magisque populares "Dies Holeris" (Hispanice Jornadas de la Verdura) mense Aprili, ubi magnae holeris nundinae apparantur et urbis thermopolia cauponaeque pintxones (Hispanice pinchos) et typica fercula his productis elaborata offerunt.

Clarae sunt gastronomicae excursiones trans caput, Lucronium, maxime per Viam Lauri (Hispanice; Calle del Laurel) sive Semita Elephantum (Hispanice; Senda de los elefantes) et per Viam Sancti Ioannis (Hispanice; Calle San Juan), in quibus pintxones ac varia opercula relaxato colloquialique ambitu vino Rivogiano rigata degustari possunt.

Tragemata in Rioiia pirum cum vino rubro (Hispanice pera al vino tinto) et alia poma eodem modo elaborata excellunt. Inter typica Rivogiana dulcia (Rivogiane; golmajería) nominandi sunt furcatuli (Hispanice ahorcaditos) Calceatenses, fardelexi (Hispanice fardelejos) Arenetani, martipanes Saltenses (Hispanice Mazapán de Soto) Saltus Camerani, russi (Hispanice rusos) Graccurris.

Sollemnia et alii actus[recensere | fontem recensere]

Festivitates Utilitatis Turisticae Nationalis[recensere | fontem recensere]

Saltatio Grallarum Anguidana.

Aliquae inter popularissimas eius celebrationes et Utilitatis Turisticae Nationalis declaratas sunt:

Proelium Vini Castri Bilibii.

Festivitates Utilitatis Turisticae Regionalis[recensere | fontem recensere]

Anni 1521 Lucronii defensionis repraesentatio.

Homines celebres[recensere | fontem recensere]

Quintiliani statua sua natali Calagurri, ab Antonio Loperena Eseverri.
Rioxanus Praxedes Mateo Sagasta, antiquus Hispaniae praeses.

Disportus[recensere | fontem recensere]

Papilio El Ferial (Hispanice; Pabellón El Ferial, officialis petosphaeriticae turmae Haro campus.

Anno 2009 duae Rioxanae turmae suas maximas nationales categorias participavere; masculina manufollica turma Ciudad de Logroño Lucronii et feminea petosphaeritica turma Haro Castri Bilibii.

Quotannis ultimo Aprilis die Saturni iter nocturnum pedibus circiter 63 km inter Lucronium et Monasterium Vallis Venariae (Hispanice Monasterio de Valvanera), "Valvanerada" appellatum, perfectum est, quod participat magna multitudo.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]