Richardus Santelli

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Richardus Santelli (natus die 12 Ianuarii 1953 Sicagi) est commentator apud canalem televisificum CNBC, ubi de tabululato mercatorio Cambii Sigacoensis nuntia dat.

Iuventus[recensere | fontem recensere]

Santelli Universitate Illinoesiana graduatus anno 1979 commercii negotia apud Cambium Sicagoensis incepit, ubi mercedes, diplomata CD, diplomata argentaria, et monetas mutabat. Ut mercator et exsecutivus, tamen functus est praeside vicario collegii Drexel Burnham Lambert, futura et optiones praefecto.

Nuntius[recensere | fontem recensere]

Tandem anno 1999 operam societatis CNBC accipit, ut tres filias suas melius iuvare possit.

Recenter[recensere | fontem recensere]

Mane 19 Februarii 2009, Santelli magnam publici animadversionem se trahit, postquam de tabulato Cambii Sigacoensis, Obamae regimen accusavit ob malos actus promovendos, auxilio fiscali mutatoribus delinquentibus dando. Res novas moliens, publicum concivit clamorem contra regimen nomine "Chicago Tea Party". Haec ob dicta, mercatores praesentes subito eum acclamaverunt.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!