Ricardus de Mises

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ricardus de Mises

Ricardus de Mises (Leopoli urbe tunc ad Imperium Austro-Hungaricum hodie ad Ucrainam pertinenti natus familia Iudaica die 19 Aprilis 1883; Bostoniae die 14 Iulii 1953 mortuus) fuit mathematicus Austriacus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Anno 1933 De Mises, quamquam ut catholicus baptizatus, in Turcia consedit neque umquam in Germaniam revertit, ubi ab anno 1909 mathematicam docebat, quia die 30 Ianuarii 1933 Adolfus Hitler ad summam rerum accessit, et legibus novis inauditisque ferendis gentem Iudaeorum opprimere coepit. Anno 1939 De Mises in Civitates Foederatas Americae migravit.

Ricardus de Mises anno 1943 mathematicam Hilda Geiringer in matrimonium duxit.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Scientia Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!