Ricardus I (rex Angliae)
Ricardus I (natus die 8 Septembris 1157 Oxoniae - mortuus die 6 Aprilis 1199) "cor leonis" cognominatus fuit filius regis Henrici II uxorisque eius Alienorae Aquitaniae. Patre mortuo fuit rex Angliae et dux Normannorum ab anno 1189 usque ad mortem. Ut Cruce signatus particeps fuit tertiae expeditionis sacrae annis 1190, 1191, 1192. Guidonem de Luziniano ut dominum Cypri statuit. A Leopoldo V, Duce Austriae, die 20 Decembris anno 1192, post controversiam inter Tertiam expeditionem sacram, Ricardus in vincula castri Tiernstainensis coniectus est. In Europam regrediens captivus Leopoldi V, duci Austriae, fuit et postea imperatoris Henricus VI. Fuit et poeta linguae Occitanae. Temporibus Ricardi regis sepulchrum regis Arthuri Glastoniae repertum esse praetenditur eo loco quem rex ipse Henricus II iam indicaverat.
Ricardus in matrimonium duxit Berengariam filiam Sancii VI regis Navarrae. Mortuus (sine prole) Calucae in provincia Lemovicensi sepultus est Fonte Ebraudi.
Fontes de vita et regno Ricardi I [recensere]
- Willelmus Neuburgensis, Historia
- Rogerius de Hoveden, Chronica
- Ambrosius, L'Estoire de la Guerre Sainte
- Itinerarium regis Ricardi
- Rigordus et Guillelmus Brito, Gesta Philippi Augusti
- Guillelmus Brito, Philippis
- Ioannes de Erleia, Histoire de Guillaume le Maréchal
- Giraldus Cambrensis, De instructione principis distinctio 3
Bibliographia [recensere]
- "Riccardo I re d'Inghilterra, detto Cuor di Leone (fr. Coeur de Lion; ingl. the Lion Heart)" in Enciclopedia Italiana (Romae: Treccani)
- J. T. Appleby, England Without Richard, 1189-1199. Londinii, 1965
- James A. Brundage, "The Crusade of Richard I: Two Canonical Quaestiones" in Speculum vol. 38 (1963) pp. 443-452
- Jean Flori, Richard Coeur de Lion. Lutetiae: Payot, 1999. ISBN 978-2228892728
- John Gillingham, Richard I. 3a ed. New Haven: Yale University Press, 2002. ISBN 9780300094046 (edd. anteriores, 1979 et 1989, sub titulo Richard the Lionheart) (Paginae selectae apud Google Books)
- John Gillingham, Richard Coeur de Lion: kingship, chivalry and war in the twelfth century. Londinii: Hambledon Press, 1994, ISBN 9781852850845
- Rita Lejeune, "Rôle littéraire de la famille d'Aliénor d'Aquitaine" in Cahiers de civilisation médiévale vol. 1 (1958) pp. 319-337
- Maurice Powicke, The Loss of Normandy, 1189-1204: studies in the history of the Angevin Empire. 2a ed. Mancunii: Manchester University Press, 1961 (editio prima: 1913)
- Janet Laughland Nelson, Richard Coeur de Lion in history and myth. Londinii: King's College London, Centre for Late Antique and Medieval Studies, 1992. ISBN 9780951308561
Nexus externi [recensere]
- "Richard I of England" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
| Antecessor: Henricus II |
Rex Angliae 1189–1199 |
Successor: Iohannes |
| Dux Normannorum 1189–1199 |