Ricardus Henricus Dana (filius)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ricardus Henricus Dana (filius) (1 Augusti 18156 Ianuarii 1882) fuit iurisconsultus et rerum politicarum peritus Civitatum Foederatarum, ex Massachusetta ortus, prognatus imminentis familiae colonicae, qui auctor memoriae Two Years Before the Mast ('Duos annos ante malum'), eximii libri Americani, bonam famam habuit. Ipse scriptor et iurisconsultus causam dicere solebat nautarum, servorum fugitivorum, aliorumque hominum adflictorum.

Vita[recensere | fontem recensere]

Ricardus Henricus Dana anno 1842.

Dana natus est Cantabrigiae Massachusettae die 1 Augusti 1815[1] in familia quae in Americam colonicam anno 1640 migraverat, et una ex eius maioribus fuerat Anna Bradstreet.[2] Pater fuit Ricardus Henricus Dana (pater), poeta et iudex litterarius. Dana puer in Portu Cantabrigiae a magistro severo nomine Samuel Barrett edoctus est, cum Iacobo Russell Lowell, etiam Cantabrigiae nato et scriptore futuro.[3] Barrett, disciplinarianus infamis, discipulos ob permulta genera peccatorum verberatione puniebat. Saepe etiam aures discipulorum vellebat, et olim aurem Dana paene abscidit, unde pater pueri satis intercessit quod mos abolitus est.[4]

Dana in schola privata a Radulpho Waldo Emerson curata anno 1825 matriculavit, praeceptoris quem Dana deinde "praeceptorem acceptissimum" laudavit, quamquam "satis systemate vel disciplina ad ordinandum studium iustum et strenuum"[5][6] carebat. Dana studia in Collegio Harvardiano Iulio 1831 facere coepit, sed cum recusationem discipulorum primo anno adiuvaret, a collegio sex menses relegabatur.[7] Tertio anno in morbillum cecidit, qui ophthalmiam induxit.

Dana visu deterior ad faciendum iter peregre impulsus est, sed potius quam Iter Grande in Europa, quod moris erat, statuit, contra ortum divitem, nomen profiteri nauta in navi oneraria laborans. Die 14 Augusti 1834 e Bostonia discessit in navigiolo Pilgrim ('Peregrinator'), ad Altam Californiam navigante, tum partes Mexici.[8] Haec navigatio Dana ad multa oppida in California vexit, inter quae Mons Regis, Sanctus Petrus, Sanctus Ioannes Capistranus, Didacopolis, Sancta Barbara, Sancta Clara, Franciscopolis. Castigatione autem verberibus per navigationem spectata, spopondit se vitas nautarum ordinariorum adiuvare conari. Pilgrim pelles conlegit ut Bostoniam transveherent, et Dana multum in California pelles condiens degit, quibus navem oneravit.

Ut quam primum domum rederet, possessores navis eum ad Alert, aliam navem, commiserunt. Eximium de navigatione circum Hornanum Caput media hieme antarctica Dana relatum offert. Tempestates terribiles et pulchritudinem incredibilem depingit, vividas montium glacialium effigies verbis adumbrans, quae incomparabiles appellat. Nautae, contra ventos vehementes procellasque repentes, bis septem dies transitum efficiebent—cum opus esset ut adsidue ascenderent et descenderent armaturam glacie contectam, vela contrahentes et pandentes. Auctori olim fuit dens inflammatus, cum facies tam tumeret ut nonnullos dies laborare non potesset, contra necessitatem. Hornano Capite flexo, ascorbium quod nautas adflixit describit.

Ephemeridem per navigationem scripsit, ex cuius silva rerum Two Years before the Mast deduxit. Liber, mox populo gratissimus, optime veniit. De quo Hermannus Melville in libro White-Jacket suasit: "Si optimam Hornani Capitis notionem habere vis, adipisce Two Years Before the Mast, unicam rem mei amici Dana. Sed legere potes, ergo tuum est eam legisse. Capitula quae Hornanum Caput describunt stiria scriptum esse debuerunt."[9][10]

Dana, die 22 Septembris 1836 Massachusettam advectus,[11] in institutione quam nunc est Harvardiana Iurisprudentiae Schola, tum Dane Iurisprudentiae Schola appellata, quam celerrime matriculavit. Studia anno 1837 perduxit, et ad forum anno 1840 receptus est.[12] Homo iuris maritimi peritus factus est. In editione Octobri 1839 cuiusdam magazinae, iudicem loci reprehendit, unum ex suis praeceptoribus in schola iurisprudentiae, in eo quod iudex quendam capitaneum navis et socium leviter condemnavit cum ei coquum navis necavissent, quem ad mortem verberaverant. Iudex capitaneum nonaginta diebus sociusque triginta diebus in carcere multaverat.[13][14]

Ricardus Henricus Dana. Photographema ab Asa B. Eaton circa 1868 factum.

Dana librum The Seaman's Friend anno 1841 protulit, qui referentia ordinaria de iuribus legitimis et rationum nautarum facta est. Multos nautos vulgares in iudicio defendit. Per navigationes ephemeridem composuerat, ex cuius silva rerum et anno 1840 memoriam Two Years Before the Mast protulit. Locutio before the mast ('ante malum') ad partes gragariorum nautarum spectat, quae in antecastello sub prora sitae erant. Sua scripta animum dolore hominum vexatorum adfectus monstrant. Impetu auri Californiensi eodem decennio coepto, liber Two Years Before the Mast unus ex paucis datorum Californiam tractantium fontibus multo appetitis factus est.

Dana factus est egregius abolitionista, qui Factionem Soli Liberi ad servos liberatos dicatam anno 1848 condere adiuvit, et causam Antonii Burns servi fugitivi Bostoniae anno 1854 dixit.

Dana anno 1853 Gulielmi T. G. Morton causam dixit conatu Morton ad probandum se "anaestheticas aetheris proprietates" invenisse.[15] Anno 1859, cum Senatus Civitatum Foederatarum consideraret num Civitates Foederatae ad se Cubam coloniam Hispanicam adiungere conari debeat, Dana ibi navigavit, et Havanam, saccharium, cursum taurorum, et varias templa, valetudinaria, scholas, et carceres invisit---navigatio inTo Cuba and Back ('Cubam et retro'), libro periegetico, relata.

Per Bellum Civile Americanum, Dana fuit iurisconsultus Civitatum Foederatarum, et feliciter prae Supremo Civitatum Foederatarum Iudicio dixit gubernationem Civitatum Foederatarum legitime obsidere posse portus Civitatum Confoederatarum. Annos 1867–1868, Dana repraesentativus in legislatura Massachusettae meruit, et causidicus foederalis in iudicio Ieffersonii Davis Praesidis Civitatum Confoederatarum fuit.

Anno 1877 fuit unus ex iurisconsultibus gubernationis Civitatum Foederatarum qui in Halifaxiana Piscatuum Commissione meruerunt, sub Foedere Vasingtoniae ad solvendas controversias reliquas constituta, iuribus piscandi non exclusis. Commissio iussit ut Civitates Foederatae $5,500,000 administrarioni Britannicae solverent.

Anno 1876, sua nominatio ut legatus Britanniarum Regno missurus in Senatu ab hostibus politicis devicta est, partim ob litem plagiarismi in eum inlata. Simul ac liber prolatus est, Dana a Gulielmo Beach Lawrence, editore editionum binarum priorum, in ius vocatus est, et lis tredecim annos continuabat. Iudices rebus minoribus sicut ordo notarum et confirmationibus citationum contra Dana instituit, sed notae Dana a notis Lawrence magnopere discrepabant.[16]

Dana influentia obiit Romae anno aetatis suae 67, et in urbis Coemeterio Protestanti sepultus est.

Ricardus Henricus Dana III filius Editham Longfellow, filiam Henrici Wadsworth Longfellow, in matimonio duxit.[17]

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Nelson 1981:45.
  2. Sullivan 1972:98.
  3. Duberman 1966:15.
  4. Sullivan 1972:100.
  5. Anglice: "system or discipline enough to insure regular and vigorous study."
  6. Sullivan 1972:100.
  7. Sullivan 1972:101.
  8. Sullivan 1972:102.
  9. Anglice: "If you want the best idea of Cape Horn, get my friend Dana's unmatchable Two Years Before the Mast. But you can read, and so you must have read it. His chapters describing Cape Horn must have been written with an icicle."
  10. "Online Reader - Project Gutenberg". Gutenberg.org .
  11. Sullivan 1972:104-105.
  12. Encyclopædia Britannica online article: Richard Henry Dana
  13. Glenn 1984:99–100.
  14. Levine 1989:282.
  15. Morton 1853:222–232.
  16. Commentarius de Francisco Dana, Encyclopaedia Britannica (1911) .
  17. Nelson 1981:63.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Duberman, Martin. 1966. James Russell Lowell. Bostoniae: Houghton Mifflin.
  • Glenn, Myra C. 1984. Campaigns against Corporal Punishment: Prisoners, Sailors, Women, and Children in Antebellum America. SUNY series in American social history. Albaniae: State University of New York Press.
  • Levine, Robert S. 1989. Conspiracy and Romance: Studies in Brockden Brown, Cooper, Hawthorne, and Melville. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Morton, William T. G. 1853. Statements, Supported by Evidence, of Wm. T.G. Morton on His Claim to the Discovery of the Anaesthetic Properties of Ether Submitted to the Honorable the Select Committee Appointed by the Senate of the United States: 32d Congress, 2d Session. Vasingtoniae, 21 Ianuarii.
  • Nelson, Randy F. 1981. The Almanac of American Letters. Los Altos Californiae: William Kaufmann, Inc. ISBN 0-86576-008-X.
  • Sullivan, Wilson. 1972. New England Men of Letters. Novi Eboraci: Macmillan. ISBN 0-02-788680-8.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ricardum Henricum Dana (filium) spectant.