Ricardus Farmer

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ricardus Farmer (natus anno 1735; mortuus 1797) fuit philologus, magister collegii Emmanuelis et protobibliothecarius universitatis Cantabrigiensis ab anno 1778 usque ad mortem. Amicus fuit Samuelis Johnson. Monographiam scripsit Essay on the Learning of Shakespeare (1767) in quo Shakesperium e versionibus Anglicis, neque e textibus antiquis, auctores Graecos et Latinos cognovisse monstravit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Charles Sayle, Annals of Cambridge University Library 1278-1900. Cantabrigiae: University Library, 1916


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!